monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 44 > 24
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXIII. Item interpellatio Filii ad Patrem pro liberatione corporis sui, quod est Ecclesia. <<<     >>> XXV. Quod in diebus illis Romanis imperatoribus a pristina fortitudine decidentibus imperium in manibus eorum paulatim decrescet et deficiet, et etiam insula apostolici honoris dividetur, et alii aliis magistri vel archiepiscopi in diversis locis superponentur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXIV. Quia tunc temporis Christiano populo in poenitentiam redacto, et multis afflictionibus pro peccatis suis macerato, gratia eis divina per multa miracula, sicut et antiquo populo suo fecit subveniet, et hostibus subactis plurimam paganorum multitudinem fidei suae adiiciet.

1 Denique cum incredulae et horribiles gentes, ut supradictum est, facultates ac possessiones ecclesiarum circumquaque invadentes, ad internecionem delere studuerint, velut vultures et accipitres ea quae sub alis et sub unguibus suis habent constringunt, et cum eis Christianus populus omnibus modis in poenitentia peccatorum suorum maceratus, nec morte corporali perterritus, resistere in armis tentaverit, fortissimus ventus ab aquilone cum maxima nebula, et cum densissimo pulvere veniens, flatus suos divino iudicio contra illos emittet, ita ut guttura eorum nebula, et oculi ipsorum pulvere hoc modo impleantur, quatenus ferocitatem suam deponentes in maximum stuporem convertantur.

2 Sancta enim Divinitas signa et miracula in Christiano populo tunc faciet, sicut etiam cum Moyse in columna nubis fecit, et sicut Michael archangelus ad defensionem Christianorum contra paganos pugnavit, ita ut fideles filii Dei in protectione ipsius euntes super inimicos suos irruant, et victores illorum per virtutem Dei existant, alios quidem morti tradentes, alios vero de finibus suis eiicientes.

3 Quapropter quam maxima turba paganorum Christianis in vera fide tunc addetur ipsis dicentibus: 'Deus Christianorum Deus verus est, qui talia signa in ipsis fecit.

4 ' Sed et victores quos Deus in defensione sua habebit, Deum laudabunt dicentes: 'Laudemus Dominum Deum nostrum; vere enim magnificatus est in nobis, quia in nomine ipsius victores existimus.

5 Unde etiam et fortitudo nostra laus ipsius est, quoniam per eum tam inimicos ipsius quam nostros superavimus, cum in eum fideliter credidimus.

6 ' Et iterum dicent: 'Attendamus quoque Dominica verba in Evangelio.

7 Exsurget gens paganorum contra gentem Christianorum, sicut in nobis factum est.

8 Quapropter adiacentes nobis civitates et villas destructas reaedificemus, ac fortiores, et munitiores eas faciamus quam prius fuissent, ne amodo per huiusmodi mala conteramur, ut nunc contriti sumus.

9 Et hoc totis viribus suis, omnique substantia sua fortiter et largiter complebunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.613