Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXIII. Item interpellatio Filii ad Patrem pro liberatione corporis sui, quod est Ecclesia.

1 | Sed et Filius eisdem verbis ad Patrem loquitur: 'O Pater, ego semper tecum fui, et tu me misisti carne vestiens me, et sic in terra ambulavi, et quidquid mihi iussisti hoc perfeci, quia veritas tua sum, et ideo etiam omnes inimicos meos sub pedibus meis posuisti, et super ipsos sto, quoniam in sinistra parte sunt, et ad te non pertinent, quia verum opus tuum ad dextram tuam est. |

2 | Illud quoque tecum operor quemadmodum ante exordium dierum praeordinaveras, atque inimicos meos iudico, velut Dominus scabellum pedum suorum comprimit. |

3 | Itaque adiutorium tuum ad me inclina me vindicans de inimicis meis, quoniam ego filius tuus super aspidem et basiliscum ambulo. |

4 | Quapropter etiam ad protectionem meam membrorumque meorum conspice, quia omne opus quod voluisti, et mihi imposuisti ad profectum duxi, et ita ego sum in te, et tu in me, et unum sumus. |

5 | ' Iterumque idem Filius ad Patrem dicit: 'Nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit, quia in principio mundi finem mundi inspexisti, nec oblivioni tradidisti, sicut illorum oblivisceris, qui in perditionem vadunt, et quod plenitudo generationis hominum quae in primo tempore et in primo homine praevisa et facta est, nondum arescere in defectione debuit, quoniam in te non fuit, quod homines ante praeordinatum tempus in generationibus suis omnino deficerent. |

6 | Et tunc etiam cum hominem creasti in te scilicet in antiquo consilio habuisti, quod oculus tuus videlicet scientia tua omnia pleniter praevidens, omniaque recte disponens nunquam cederet ab illo quod in te praeordinatum erat, id est quod homo propter ullam intemperantiam suam ex toto periret, aut quod mundus deficeret, usque dum corpus meum in membris suis, quia fideles membra mea ordinatione tua sunt, videres plenum gemmarum, id est perfectum in omnibus illis, qui per me in te confidunt, et te colunt; quasi gemma in virtutibus coruscantes. |