Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXII. Verba David ex psalmo XXI in persona Christi et Ecclesiae persecutiones iniquorum denuntiantis, et quomodo intelligenda sint.

1 | 'Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. |

2 | ' Quod quamvis ob certitudinem futurorum ad litteram de praeteritis sonet, de futuris tamen sic accipiendum est. |

3 | Increduli per multam stragem infidelitatis divident secundum voluntates suas ordinationes saecularium dignitatum et operationum quibus velut vestimentis in Ecclesia indutus fueram; atque super hos qui quasi vestis mea in spiritali vita mihi viciniores erant mittent quamplurimas vanitates, cum eos a rectitudine viarum suarum averterunt, et omnia iura ecclesiarum per destructionem ad nihilum redegerunt, atque cum super eos dederint leges iniquitatis, ut ipsos omnino conterant. |

4 | Sed his malis etiam idem David respondet dicens: 'Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum, ad defensionem meam conspice [Psal. XXI].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ego Ecclesia, quae sponsa Filii tui, o coelestis Pater, esse debui, quamvis modo debilitata sim, ad te, o Pater omnium, vociferor petens ne differas mihi auxiliari, quoniam membra mea, quae membra Filii tui sunt, in destructionem et dispersionem vadunt, ac ideo quantocius ad defendendum et me et illos inclina oculos misericordiae tuae, ne a te neglecti omnino conteramur. |