Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XXI. Quod eamdem pacis quietem et fructuum redundantiam hominibus sibi et non Deo tribuentibus et circa religionem denuo torpore incipientibus iterum tantae subsequentur tribulationes quantae nunquam ante in mundo efferbuerunt.

1 | Attamen in eisdem diebus praefata iustitia et religio ad fatigationem debilitatis in eisdem diebus interdum in hominibus inclinabuntur, sed vires suas cito resument; interdum etiam iniquitas surget et iterum cadet, interdum quoque bella, fames, pestilentia et mortalitas grassabuntur, et iterum evanescent, nec omnia ista in uno statu ac tenore diu tunc stabunt, sed hac et illac movebuntur, ita ut nunc appareant, nunc autem elabantur. |

2 | Sed et in ipsis diebus inter omnia haec, quemadmodum equus in libro Scivias demonstrat, petulantia morum, atque iactantia animorum, necnon plenitudo voluptatum et aliarum vanitatum absque reverentia in hominibus multoties exsurgent, quia illi in quiete pacis quiescentes, et abundantia frugum redundantes, nullo incursu bellorum terrebuntur, nec penuria frugum constringentur. |

3 | Sed haec sibimet tribuentes, Deo, a quo omnia bona procedunt, debitum honorem in his non exhibebunt. |

4 | Quapropter et tanta pericula praefatam quietem et abundantiam subsequentur, quanta prius visa non sunt. |

5 | Nam cum homines in huiusmodi quiete, ut praedictum est, residebunt, nulla pericula metuentes, alii dies omnium dolorum advenient, in quibus lamentabilis vox prophetarum, atque vox Filii Dei adimplebitur, hominibus prae timore continuarum afflictionum mortem desiderantibus et dicentibus: 'Ut quid nati sumus,' et optantibus ut montes decidant super eos. |

6 | Priores namque dies dolorum et calamitatum aliquam refocillationem et reparationem interdum habebant, isti autem omnium dolorum et iniquitatum pleni a malis non cessabunt, sed dolor dolori, iniquitas iniquitati in eis accumulabitur, omnique hora homicidium et iniustitiam pro nihilo computabuntur, et quemadmodum animalia ad manducandum occiduntur, ita et homines in furore aliorum in eisdem diebus interficientur. |

7 | Cum enim gentes paganorum Christianos in pace residere et in substantia locupletos esse viderint, crudelem fiduciam in fortitudine sua habentes dicent: 'Christianos armis nostris invadamus, quoniam sine armis et sine robore sunt, eosque velut oves occisionis capere et occidere possumus. |

8 | ' Et sic de longinquis regionibus ferocissimam et immundissimam gentem convocabunt, cui et se in fornicatione et in immunditia atque in omni malo adiungent; populumque Christianum ubique rapinis et praeliis invadent, et plurimas regiones et civitates destruent. |

9 | Ecclesiasticas quoque disciplinas quamplurimis vanitatibus et immunditiis polluent, et omnes quos poterunt eodem modo contaminabunt. |

10 | Unde et dies illi alios pessimos dies futuros manifestabunt, adventum quoque perditi hominis denudabunt, quoniam ut immundus, qui in immunditia se semper polluit, inde non saturatur, sic et idem dies immunditiarum pleni erunt, nec his saturari valebunt. |

11 | Quod et David praevidens clara voce dixit: |