Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XIX. Verba eiusdem Christi Domini, quae, dum ad mortem duceretur, de viridi et arido ligno lamentantibus se respondit, et quomodo intelligi debeant.

1 | Quapropter ipse etiam lamentantibus se dicebat: 'Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?' [Luc. XXIII.] Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ipse viride lignum fuit, quia omnem viriditatem virtutum protulit, sed tamen ab incredulis abiectus est; Antichristus autem aridum lignum est, quia omnem viriditatem iustitiae conculcans ea quae in rectitudine viridia sunt arida facit, unde etiam ad nihilum deducetur. |

2 | Viride quoque lignum illi dies fuerunt, in quibus homines respectum reparationis omnium dolorum habebant, et in quibus nullum timorem futuri iudicii novissimi temporis metuebant; aridum vero lignum cum discessio, de qua Paulus electum vas meum loquitur, ante filium perditionis apparebit, ubi etiam omnis dolor superveniens coelum et terram commovebit. |

3 | Coelum quippe et terra in futuro iudicio movebuntur, quemadmodum in viridi ligno praesignatum est, cum rota firmamenti, quae plurima signa in se habet, illo occumbente splendorem lucis subtraxit, sicut etiam in praedictis verbis prophetarum ostenditur. |