Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XVIII. Verba Isaiae prophetae primum Domini adventum testificantia, quae in saeculo maxime complebuntur per illuminationem Iudaeorum, qui scandalo Christi obcaecati in passione ipsius a viriditate fidei et bonorum operum exaruerant.

1 | In die hac cum angeli pacem hominibus datam canerent, fuit Filius meus de virgine natus, ab eisdem angelis magnificatus, a pastoribus quoque, qui eum pia devotione quaerebant, glorificatus, et fructus terrae cui pax reddita erat, et cui aer suavitatem administrabat, superabundans, et gaudium illis qui de praeterita tribulatione malorum liberati erant in filiis Iacob, quia multis tribulationibus iusto iudicio prius conterebantur. |

2 | Sed et cum lux verae fidei corda fidelium illustrabit, Filius meus in ipsis magnificabitur, quoniam illum de me exisse credent, atque glorificabunt, ubi eum ad me in gloria redisse confitebuntur. |

3 | Quapropter et ipsis fructus bonorum operum sublimabitur. |

4 | Exsultatio quoque in eis augebitur, cum de diabolica potestate erepti, et de tartareis poenis liberati inter filios Dei computabuntur. |

5 | Floriditas autem vineae Sabaoth, quae de flore virgae Aaron processit, quae per spumam serpentis non incaluit quando Filius meus in cruce passus est exaruit, quia oculi Iudaeorum in umbra mortis gravati fuerunt, ubi verba prophetiae audientes, ea cum vero flore abiecerunt, quem tota terra cognovit, cum in cruce exspiravit. |

6 | Et ideo etiam seipsos occiderunt, ac sic tam in Veteri quam in Novo Testamento exaruerunt, quoniam Vetus Testamentum est sicut hiems, quae omnem viriditatem in se abscondit; Novum vero quasi aestas, quae gramina et flores producit. |