monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur. <<<     >>> XVIII. Verba Isaiae prophetae primum Domini adventum testificantia, quae in saeculo maxime complebuntur per illuminationem Iudaeorum, qui scandalo Christi obcaecati in passione ipsius a viriditate fidei et bonorum operum exaruerant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XVII. Quod ultione Dei per correctionem praevaricatorum sedata, ordinatio iustitiae et pacis tranquillitas ante saeculum sicut et ante primum Domini adventum resplendeant, Iudaeorum etiam aliqua parte conversa et gaudente, et illum advenisse fatente quem modo negant.

1 Sed tamen inter haec omnia velut leo in libro Scivias notatus ostendit, dura etiam crudeliaque bella timore Dei abiecto multoties exsurgent, et plurimi hominum in occisione cadent, plurimaeque civitates per destructionem ruent.

2 Sicut enim vir fortitudine sua femineam mollitiem vincit, et ut leo reliquas bestias superat, ita et crudelitas quorumdam hominum quietem aliorum in diebus illis per divinum iudicium consumet, quoniam Deus crudelitatem poenarum ad purgationem iniquitatum inimicis suis tunc concedet, sic etiam a principio mundi semper fecit.

3 Cumque homines praedictis afflictionibus purgati fuerint, taedium praefatorum praeliorum incurrent, atque iustitiam in cunctis ecclesiasticis constitutionibus, quae Deo placitae sunt per timorem Dei apprehendent, illique plurima bona superaddent, et hoc tam in diebus pacis quam belli et cuiusque laboris facient.

4 Et tunc iustitia recte sponsa nominabitur, quae in lectum veri regis relicta concubina ducetur, cuius studium fuit, ut interdum quaedam legalia praecepta per simulationem servaret, et interdum consuetudinem pravae sodalitatis sibi coniungeret, unde et rex illam abiiciet, quia praedicti dies velut concubina erant, hominibus in quibusdam constitutionibus ecclesiastica mandata observantibus; in quibusdam vero illa omnino relinquentibus.

5 Omnipotens namque Deus, qui verus Salomon est, sponsam suam videlicet iustitiam cum omnibus ornamentis, id est cum omnibus ecclesiasticis ordinibus ornabit, ita ut ornamenta ipsius palam appareant, quae concubina hoc modo in illa obscuraverat, ut aliquando videri non possent.

6 Unde et dies illi destructionem inutilium dierum demonstrabunt, et consolatio desolationem evacuabit, quemadmodum nova lex veterem legem immutavit, et ut tempus curationis tempus casus ad meliora perduxit, quoniam si praedicta mala in levitate et in scandalo consuetudinis suae inconcussa perdurarent, veritas ita obnubilaretur, ut turres coelestis Ierusalem moverentur, et omnis ecclesiastica institutio contaminaretur velut homines absque vero Deo essent.

7 Nam praevaricatores iustitiae in tali opprobrio tunc erunt, quasi mulier quae, iusto coniugio relicto, adulterium facit, quia ecclesiastica praecepta praevaricando quasi adulterium perpetrarant, et ideo etiam afflictionem et despectionem sustinebunt, quemadmodum femina quae a viro suo relicta consolatione illius caret.

8 Sed et tam novae et incognitae ordinationes iustitiae et pacis tunc advenient, ut homines inde admirentur dicentes, quoniam talia prius nec audierint, nec cognoverint; et quia pax ante diem iudicii ipsis data sit, sicut etiam pax primum adventum Filii Dei praecucurrit, pro timore tamen superventuri iudicii pleniter gaudere non valentes, sed omnem iustitiam in catholica fide ab omnipotente Deo quaerentes, Iudaeis etiam gaudentibus, et illum iam adesse dicentibus, quem venisse modo negant.

9 Pax enim illa quae adventum Incarnationis Filii Dei praecesserat, illis diebus pleniter perficietur, quoniam fortes viri in magna prophetia tunc surgent, ita ut etiam omne germen iustitiae in filiis et in filiabus hominum tunc florebit, velut per prophetam servum meum in voluntate mea sic praedictum est: 'In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel [Isa. IV].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est:

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.609

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur. <<<     >>> XVIII. Verba Isaiae prophetae primum Domini adventum testificantia, quae in saeculo maxime complebuntur per illuminationem Iudaeorum, qui scandalo Christi obcaecati in passione ipsius a viriditate fidei et bonorum operum exaruerant.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik