monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XV. Quod iustitia et morum honestas et dignitas virtutum a diebus diluvii usque ad adventum Domini per prophetas roboratae, et deinde per apostolos et doctores in Ecclesia longo tempore refulgentes, sed modo depravatae post dies istos qui ex iniustitia torpent, iterum ante finem post multas tribulationes in hominibus reformabuntur. <<<     >>> XVII. Quod ultione Dei per correctionem praevaricatorum sedata, ordinatio iustitiae et pacis tranquillitas ante saeculum sicut et ante primum Domini adventum resplendeant, Iudaeorum etiam aliqua parte conversa et gaudente, et illum advenisse fatente quem modo negant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur.

1 Iustitia enim postquam ad supernum iudicem querelam suam ut supra dictum est direxerit, ille voces querimoniae eius suscipiens, iusto iudicio suo vindictam suam super praevaricatores rectitudinis atque tyrannidem inimicorum eorum super eos grassari permittet, sic ad invicem dicentium: 'Quandiu rapaces lupos istos patiemur et tolerabimus, qui medici esse deberent et non sunt?

2 ' Sed quoniam potestatem loquendi, ligandi et solvendi habent, idcirco ut ferocissimae bestiae nos capiunt.

3 Scelera quoque eorum super nos cadunt, omnisque Ecclesia per eos arescit, quia quod iustum est non clamant, legemque destruunt, quemadmodum lupi agnos devorant, atque in crapula voraces sunt, adulteriaque quamplurima perpetrant, et propter talia peccata absque misericordia nos iudicant.

4 Raptores etiam ecclesiarum sunt, et per avaritiam quaecunque possunt deglutiunt, atque cum officiis suis nos pauperes et egenos faciunt, ac se ipsos et nos contaminant.

5 Quapropter iusto iudicio diiudicemus et dividamus eos quia seductores magis quam doctores existunt, et hoc etiam idcirco faciamus ne pereamus, quoniam si sic perseveraverint, totam regionem sibi subiiciendo disturbabunt.

6 Nunc autem dicamus eis, quod secundum iustam religionem habitum et officium suum compleant, quemadmodum antiqui Patres illa constituerunt, vel a nobis recedant, et ea quae habent relinquant.

7 Haec et his similia divino iudicio excitati illis acriter proponent, atque super eos irruentes dicent: 'Nolumus hos regnare super nos, cum praediis, et agris, et reliquis saecularibus rebus, super quas principes constituti sumus.

8 ' Et quomodo decet ut tonsi cum stolis et casulis suis plures milites et plura arma quam nos habeant?

9 Sed et num conveniens est, ut clericus miles sit, et miles clericus?

10 Unde abstrahamus eis quod non recte sed iniuste habent.

11 Diligenter autem consideremus quid cum magna discretione pro animabus defunctorum oblatum sit, et illud eis relinquamus, quoniam hoc rapina non est.

12 Omnipotens enim Pater recte divisit omnia, coelum scilicet coelestibus, terram vero terrestribus; atque hoc modo iusta divisio inter filios hominum sit, videlicet quod spiritales homines ea habent, quae ad ipsos respiciunt, saeculares autem illa quae eis conveniunt, ita ut neutra pars istorum aliam per rapinam opprimat.

13 Deus quidem non praecepit ut tunica et pallium alteri filio daretur, et alter nudus remaneret, sed iussit ut isti pallium, illi tunica tribueretur.

14 Pallium itaque saeculares propter amplitudinis saecularis curae, et propter filios suos qui semper crescunt et multiplicantur habeant; tunica vero spiritali populo concedatur, ne in victu aut in vestitu deficiant, et ne plus quam necesse sit possideant.

15 Quapropter iudicamus et eligimus ut omnia quae praedicta sunt recte dividantur; atque ubicunque pallium cum tunica in spiritalibus invenitur ibi pallium subtrahatur, et indigentibus detur, ne per inopiam consumantur.

16 Et sic tandem per hanc iudicialem sententiam omnia ista secundum voluntates suas perficere conabuntur.

17 Sed pontificales dignitates, omnesque in spiritali habitu sub eis degentes, illis cum clausura coeli primitus resistere multum laborabunt.

18 Sed cum tandem praesenserint quod nec potestate ligandi, nec solvendi, nec confirmatione oblationum suarum, nec strepitu armorum, nec blanditiis, nec minis, ipsis resistere potuerunt, divino iudicio territi inanem superbamque fiduciam quam prius in semetipsis semper habuerant deponentes et in se redeuntes, coram illis humiliabuntur, atque ululando clamabunt, et dicent: 'Quia omnipotentem Deum in ordine officii nostri abiecimus, idcirco super nos confusio haec inducta est, videlicet ut ab illis opprimamur et humiliemur, quos opprimere et humiliare debueramus.

19 ' Nam illis super quos principes constituti eramus, et his qui nobis per disciplinatum subiiciebantur, Deus funem subiectionis abstraxit, nobisque eos dominari permittit.

20 Quapropter consideremus quod iusta iudicia Dei patimur, quoniam regna mundi nobis subiugare voluimus, sicut et nos sub iugo Dei esse debebamus, et quia voluptatem cuiusque carnalis concupiscentiae perfecimus, ne ob hoc ullus nos arguere audebat.

21 Deus enim genti Iudaeorum praecepit ut sacrificia de animalibus Creatori suo offerrent; sed illi iussa eius contemnentes, in omnes carnales sensus se convertebant.

22 Unde et gentes alienigenarum super eos inducti sunt: nobis autem ut vivum et spiritale sacrificium offerremus indixit, sed nos illud pollutis manibus tractare non pertimuimus, et cum diademate sceptri sui nos coronaret, super omnia nos exaltavimus, atque concupiscentias carnis nostrae omnibus modis complevimus; et ideo inimici nostri super nos grassantur, quemadmodum prioribus praevaricatoribus inimici eorum dominati sunt.

23 Et tunc tam maiores quam minores utriusque populi, clerum ita ordinabunt, et ea quae illi necessaria sunt hoc modo disponent, ut nec in victu aut in vestitu defectum habeant; et a saecularibus huiusmodi opprobria deinceps non sustineant.

24 Haec autem tam in spiritali quam in saeculari populo quasi in prima hora diei incipientur, et deinde velut in tertia in plenum opus perducentur, et tandem quemadmodum in sexta ex toto perficientur, et omnes gradus hominum quasi post sextam considerabuntur, et in alium modum quam modo sint disponentur, ita scilicet, ut quisque ordo in rectitudine sua consistat, et etiam liberi ad honorem libertatis suae, et famuli ad debitam servitutem subiectionis suae redeant.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.608

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XV. Quod iustitia et morum honestas et dignitas virtutum a diebus diluvii usque ad adventum Domini per prophetas roboratae, et deinde per apostolos et doctores in Ecclesia longo tempore refulgentes, sed modo depravatae post dies istos qui ex iniustitia torpent, iterum ante finem post multas tribulationes in hominibus reformabuntur. <<<     >>> XVII. Quod ultione Dei per correctionem praevaricatorum sedata, ordinatio iustitiae et pacis tranquillitas ante saeculum sicut et ante primum Domini adventum resplendeant, Iudaeorum etiam aliqua parte conversa et gaudente, et illum advenisse fatente quem modo negant.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik