monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62 > 20 > 14 > 13 > 29 > 7 > 14 > 24 > 15
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XIV. Item querimonia Filii ad Patrem pro tribulatione quam in corpore suo patitur ab his qui per malitiam contra eum calcitrant, et pro parvulis qui vanitatem amplectendo a bono deficiunt; et quod angeli licet ex immensa claritate refulgeant, sanctorum tamen opera hominum quasi speculum laudis approbando inspiciant. <<<     >>> XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XV. Quod iustitia et morum honestas et dignitas virtutum a diebus diluvii usque ad adventum Domini per prophetas roboratae, et deinde per apostolos et doctores in Ecclesia longo tempore refulgentes, sed modo depravatae post dies istos qui ex iniustitia torpent, iterum ante finem post multas tribulationes in hominibus reformabuntur.

1 Dies autem istos qui iniustitia torpent, ut praefatum est, canis igneus, sed non ardens in libro Scivias designat, aliis in fortitudine fortioribus eos subsequentibus, in quibus homines quidam rectitudinem inspicientes supradictamque levitatem deponentes ad iustitiam se convertent.

2 Iustitia itaque ab Incarnatione Filii Dei per plurima curricula dierum ad excelsa sanctitatis velut per quasdam scalas in fide catholica ascendit, et quasi purissimo auro bonorum operum perfusa et per lucida in eadem fide effulsit, nec ulla indignitate pravorum operum sorduit, sed invincibilis perstitit.

3 Diebus autem illis, inquam, plurima longitudine usque ad supradictos muliebris levitatis dies transactis, in eadem fide per quasdam descensus indignationes coepit inclinari, et quibusdam tenebris iniustitiae obtenebrari.

4 Nam iustitia et honestas morum, caeteraeque dignitates virtutum a diebus diluvii in hominibus paulatim creverunt, et ad fastigia sua paulatim ascenderunt usque ad dies prophetarum, qui illas ita corroboraverunt, ut maximum splendorem usque ad Filium Dei darent.

5 Et deinde in apostolis caeterisque doctoribus per plurimam longitudinem dierum in eadem dignitate et splendore duraverunt usque fere ad ortum praefati saecularis iudicis, moechiae magis quam timoris Dei cultoris, ante cuius initium paulatim decrescere et ad deteriora inclinari coeperunt, sicut etiam a diluvio usque ad prophetas paulatim sursum ascenderant.

6 A diebus autem eiusdem iudicis radix iniquitatis ac oblivio iustitiae et honestatis ortae sunt, quae ita se dilatando et propagando quasi in muliebri debilitate processerunt usque ad alium rectorem spiritalis nominis gestatorem, qui prudentiam et malitiam serpentis habuit, quem iudicium Dei occidit.

7 In cuius diebus praefata iniquitas, atque superfluae consuetudines vitiorum hominum per divinam examinationem ad purgationem coeperunt incalescere, et fervere, atque spumas eiicere.

8 Unde et tam acriter et acerbe nunc colantur, et a spumis suis purgantur, ut homines in periculis istis magno moerore et tristitia commoveantur.

9 Sed dies moeroris et tristitiae nondum adsunt.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.607

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XIV. Item querimonia Filii ad Patrem pro tribulatione quam in corpore suo patitur ab his qui per malitiam contra eum calcitrant, et pro parvulis qui vanitatem amplectendo a bono deficiunt; et quod angeli licet ex immensa claritate refulgeant, sanctorum tamen opera hominum quasi speculum laudis approbando inspiciant. <<<     >>> XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62 > 20 > 14 > 13 > 29 > 7 > 14 > 24 > 15

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik