Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XIV. Item querimonia Filii ad Patrem pro tribulatione quam in corpore suo patitur ab his qui per malitiam contra eum calcitrant, et pro parvulis qui vanitatem amplectendo a bono deficiunt; et quod angeli licet ex immensa claritate refulgeant, sanctorum tamen opera hominum quasi speculum laudis approbando inspiciant.

1 | Tu ergo paternum speculum, quod claritas divinitatis est, in qua exercitus angelorum fulget, quemadmodum formae illae quae in speculo ostenduntur, quia idem speculum ipsis angelis semper resplendet, aspice et ostende quantas iniurias patior ab his qui me negligunt. |

2 | In corpore meo, scilicet in membris meis quae contra me per malitiam calcitrant, cum mihi in rectitudine adhaerere deberent, fatigationem perversitatis sustineo, quoniam ubi in eis per viriditatem bonorum operum quiescere possim non invenio. |

3 | Parvuli etiam mei qui in humilitate deberent incedere, et omnem pompam saeculi abiicere, in eo quod nihil est deficiunt, quia vanitatem superbiae amplectuntur sanctos se esse putantes, operaque sua in laudibus humanae gloriae portantes. |

4 | Et quoniam in hac transitoria laude a coelesti laude deficiunt, laudem angelorum non attendunt, quia angeli sanctam divinitatem frequenter laudant, in Deo novam laudem semper invenientes, quoniam illum ad finem perducere non possunt. |

5 | Ipse enim clarissimum lumen est, quod nullo modo exstinguetur, ita ut angelica turba ab ipso clarescat, quia angelus sine opere carnali laus est; homo autem cum opere carnali laus existit, eiusque opera angeli laudant. |

6 | In laudibus enim quibus Deum laudant, sancta etiam opera hominum approbant, illaque quasi speculum laudis inspiciunt, quoniam Deus hominem mirifice ex anima et corpore composuit, nec claritate angelorum caret, cum in illorum societate sit, quia Deus etiam ordinavit ut divinitas et humanitas in uno Deo gloriose laudetur. |

7 | Hinc autem diabolus illuditur, qui angelus existens Deus esse voluit; sed Deus illum quasi decepit, cum de limo terrae hominem creavit, qui anima et corpus in uno est, nec anima sine corpore, nec corpus sine anima homo existit; animaque cum corpore, et corpus cum anima operatur. |

8 | Corpus namque clausura est, in qua anima clauditur, et animam multoties constringit, ita ut ipsa corpori cedat, nec illud cohibere valeat, quin opus suum quod quaerit faciat, quoniam cum illo occupata est, gustusque carnis ipsi displicet, qui tamen contra voluntatem eius per venas saepius perficitur, in quibus ipsa operatur. |

9 | Sed cum homo alienam vitam desiderat, quae contra concupiscentiam carnis est, anima celeri itinere illam apprehendit et perficit, quia toto desiderio illam in semetipsa gustat. |