Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XIII. Testimonium de Apocalypsi Ioannis apostoli ad ista competens, et quo sensu accipienda sint.

1 | 'Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi [Apoc. VII].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est. |

2 | Divina inspiratione ostensum est illis, qui propter amorem Dei temporali morti se subiecerant, ut corpora eorum requiescerent in pulvere resolutionis tempus adhuc modicum, id est ad praedestinationem illam donec compleantur in omni perfectione qui servi Dei erunt, videlicet Deo in omni veritate servituri, sicut ut et ipsi et fratres eorum, quia etiam in corporibus suis quemadmodum et ipsi passibiles erunt, ita quoque ut propter Filium Dei quamplurimis tribulationibus attriti, mortem corporalem subeant. |

3 | Sanguinea etenim vox martyrum, qui nec peccata, nec quare occiderentur sciebant, ad Deum ascendit; sed splendor divinitatis eis resplendet, ita ut in eodem divinitatis splendore innumerabilem multitudinem futuram praevideat. |

4 | Nam claritas aeternae vitae illis datur, in qua cognoscunt responsum quod ipsis ostenditur; clamorque eorum cum squalidis operibus peccatorum obnubilatus non est, quoniam innocentes fuerunt, et quia sanguis ipsorum propter Incarnationem Filii Dei effusus est, ubi et Agnum sanguinem suum effusurum protestati sunt. |

5 | Et horum conservi dicuntur, qui propter fidem et iustitiam occiduntur; fratres autem, qui in novissimo tempore per Antichristum consumentur, sicut infantes per Herodem consumpti sunt, qui Filium Dei negavit, quemadmodum et Antichristus eum negabit. |

6 | Nam vox effusi sanguinis hominis per animam eius sursum ascendit clamando et conquerendo, quod illa de sigillo corporis, in quo eam Deus posuerat, expulsa sit: ac deinde mercedem operum suorum sive in gloria, sive in poenis eadem anima recipit. |

7 | Prima nempe vox sanguinis in Abel ad Deum clamare coepit, quoniam Cain constructionem operis Dei praecipitanter et proterve destruerat. |

8 | Quapropter Filius Dei iterum dicit: |