Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, XII. Quia Deus ista iustitiae detrimenta in indeficienti lumine claritatis suae considerans, quamvis peccata hominum propter poenitentiam dissimulet, oblivioni non tradat, et verba ipsius super hoc idem.

1 | Et istos incongruentes dies detrimenti totius aequitatis vir ille qui contra diabolicas acies, et contra omnem nequitiam fortis praeliator existit, in indeficienti lumine claritatis suae videt, nec oblivioni tradit, quamvis dissimulet peccata hominum, quatenus poenitentiam agant, et dicit: 'Hoc tempus quod a bono declinat, et in malum cadit, in occultis iudiciis meis scio; quoniam iniquitates hominum quae per diversa curricula succedentium sibi temporum discurrunt, ita transitorie non negligo, quin illas flagellis iustae correctionis examinem. |

2 | Sed aureus numerus, scilicet martyres illi, qui in rubore sanguinis sui velut aurum fulgentes, in primitiva Ecclesia propter veram fidem occisi sunt, nondum est plenus, quia martyres illos exspectant, qui in novissimo tempore perditi erroris ob confusionem nominis mei corpora sua ad passionem martyrii tradent, quemadmodum Ioannes dilectus meus testatur dicens: |