Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, VII. Quod tempora ista a pristina apostolicae disciplinae fortitudine quasi in muliebrem debilitatem deficiant, et universa tam in elementorum conturbatione quam in morum depravatione in deterius abeant.

1 | Et postmodum per doctrinam apostolorum, et per virtutes caeterorum sanctorum puri et lucidi facti sunt usque ad dies istos, qui quasi in muliebri debilitate a fortitudine sua descenderunt, quia tunc in eis omnis bona consuetudo, quae per gratiam Spiritus sancti a temporibus apostolorum in hominibus plantata primitus erat, in caliginem iaculorum, quibus antiquus serpens mundum deceperat ducebatur. |

2 | Apostoli enim doctrinam suam quasi chalybe firmaverant, atque cum clausura coeli illam clauserant, et in timore Dei frena ipsi imposuerant, ne in irrisionem duceretur; sed ut in quotidiana strenuitate haberetur, et quia doctrinam suam secundum cursum solis constituebant, ipsam per abstinentiam ciborum, et per laudem et orationem sanctificabant. |

3 | Antiquus autem serpens in semetipso scrutando sciscitabatur quomodo legem istam destrueret et exstingueret, quoniam se ex toto deceptum videbat, et quia etiam se bellandi tempus contra filios hominum per hoc cognovit habere, quod conceptionem hominis in peccatum verterat. |

4 | Unde et quemdam regalis nominis iudicem aestuanti libidine praevaricationis inflammavit, ita ut plurimas nefandas vanitates sibi advocaret, quasi eas coleret, qui etiam hoc tandiu fecit, quousque manus Domini eum percussit, sicut Neronem necnon et alios tyrannos in omni honore ipsorum conculcavit. |

5 | Tunc viriditas virtutum aruit, atque omnis iustitia in defectum declinavit, et ideo etiam viriditas terrae in omni germine suo descendit, quoniam superior aer in alium modum quam prius constitutus fuisset mutatus est, ita ut aestas contrarium frigus, et hiems contrarium calorem postmodum multoties habuerit, et tanta ariditas, ac tanta humiditas cum aliis quibusdam praecurrentibus signis, quae Filius Dei ante diem iudicii discipulis suis perquirentibus ventura praedixerat in terra multoties fuerint, ut multi dicerent diem iudicii imminere. |