Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, V. De ultione Dei in transgressores naturalis legis per aquam diluvii, et diverso statu temporum ab initio usque ad incarnationem Domini.

1 | Quod autem, ut vides, mox ubi eadem linea praedictae rotae in sinistra eius parte coniuncta videtur, exterior pars ipsius rotae per breve spatium aliquantum aquosa fit, hoc est quod postquam voluntas mea potestati meae ad procreationem creaturarum coniuncta creaturas produxerat, iudicia eiusdem potestatis meae ad effusionem aquarum in diluvio apparuerunt, quoniam, primo homine filios generante, progenies eorum de malo in malum se immersit. |

2 | Adam namque et filii eius propter timorem meum secundum naturam hominis iuste germinaverunt; sed posteri eorum contra naturam hominis se nequissime violaverunt, quod ego diutius sustinere nolens per diluvium eos suffocavi. |

3 | Quapropter et diabolus exterritus contremuit, quia fortitudinem meam per quam homo sic dissipatus est invincibilem vidit. |

4 | Et deinde aliquantum ultra medietatem meam per quam homo sic dissipatus est invincibilem vidit. |

5 | Et deinde aliquantum ultra medietatem medietatis eiusdem rotae, quae sub praefata linea in transversum ducta est rubicunda, ac postmodum pura et lucida existit, quoniam a diluvio usque ad Incarnationem Filii mei, quem transacta fortitudine temporum in fine eorum potenter sub silentio voluntatis meae misi, iudicia potestatis meae in ruborem iustitiae transierunt, quia etiam post diluvium per diversas aetates dierum homines in operibus suis fulgorem timoris mei arripuerunt. |

6 | Nam aedificatio iustitiae in Noe surrexit, circumcisio in Abraham, legalis propositio in Moyse, prophetia vero in prophetis, istaque omnia idololatriam compresserunt, velut dies noctem fugat, in quibus omnia tempora currunt, quemadmodum opera hominum in hominibus apparent. |

7 | Cum autem omnia haec ad occasum tenderent, velut cum sol occidit, et cum sic populus generando procederet, plenitudinem numeri illius inspexi, de quo inspiratione mea scriptum est: |