monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, III. Quare virtus charitas alio in hac quam in superiori visione cultu adornata conspiciatur. <<<     >>> V. De ultione Dei in transgressores naturalis legis per aquam diluvii, et diverso statu temporum ab initio usque ad incarnationem Domini.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, IV. De tabula instar crystalli perlucida ante imaginem charitatis apparente, et quid significet quod, ipsa imagine eamdem tabulam inspiciente, linea sessionis eius movetur; et brevis repetitio de creatione coeli, terrae, angelorum et hominis.

1 Sed et ante faciem eiusdem imaginis quasi tabula ut crystallus perlucida apparet, scriptumque habens, quod divinitatem quae initio caret, nihil initio subiacens, ad plenum capere possit, quoniam coram Charitatis intuitu praescientia Dei ostenditur, quia Charitas et praescientia Dei in unum consentiunt.

2 Praescientia enim absque omni offensione perlucida, nec initio aut fine conclusa, nec etiam a mortali creatura determinata, ostendit quod homo qui Charitati subiectus esse vult, cum ea quae in Deo sunt diligit, et Deum in puritate fidei inspicit, nec quidquam ipsi quod caducum est proponit, in superioribus gaudiis sedem sibi ponit, quoniam Deus eum illo venturum praevidit.

3 Et imago haec praedictam tabulam inspicit, unde et linea in qua sedet movetur, quia cum charitas Dei praescientiam ipsius intuebatur, in qua omnia quae in creaturis futura erant apparuerunt, cum creaturae quae creandae erant nondum fuissent, voluntas Dei ad quam Charitas quasi quiescendo coniuncta est, ad formationem creaturarum se movit, et sic coelum et terra, caeteraeque creaturae quae in eis sunt, per iussionem Dei surrexerunt.

4 Nam cum angeli praecesserunt, quidam ex ipsis Creatorem suum negligentes, irrevocabiliter corruerunt, quidam vero in servitute et dilectione illius perstiterunt.

5 Deus itaque post alias creaturas hominem creavit, quatenus omnia quibus indigeret sibi praeparata inveniret, eumque viventi spiramine illuminavit, atque mirifice factum duobus modis munivit, scilicet ut ignis et flamma esset, ignis quidem in anima, et flamma quae de ipsa flagrat in rationalitate.

6 Flamma autem rationalitatis novit ubi cum osculo electionis operetur, quod scientia boni et mali est, per quam non ardet in illo quod ad opus suum non eligit, sed cum molestia ab illo fugit, quod operari non vult, nisi faber eam percutiat, quatenus aliquantulum ibi ardeat, quo ipse eam vertere voluerit, et ubi illa etiam per electionem interdum ardet, ibi eam faber multoties cessare facit.

7 Et has duas vires Deus in fictili vase posuit, quatenus illud quod sibi utile esset operaretur.

8 Sed et sicut ignis flammam in se continet, sic et rationalis homo vires ad operandum habet, et istae duae praefatae vires in fictili vase sunt, ipsumque fictile vas cum illis existit.

9 Si autem ignis et flamma in nulla re arderent, ardor eorum ubi videri posset?

10 Unde et praedictas vires oportet opus habere, quo fictile vas est, in quo anima et rationalitas opera sua exercent.

11 Ventus quoque acrius est, reliquasque creaturas implet, cum quibus homo operatur, ita ut etiam homo non esset, si reliquae creaturae non fuissent.

12 Et Deus ignis et vivens spiritus est, magnumque opus fecit, de quo Filius eius indumentum tulit, per quod deitatem suam occultans, quamplurima miracula perpetravit, cum quo etiam mundum pertransivit quousque decimum numerum, qui perditus erat, sibi attraxit.

13 Idem etiam opus contra illum qui aquilonem concupivit Deus constituit, eumque per illud omnino superavit, in maxilla ipsum ita percutiens, ut caput suum ulterius levare non possit sicut prius fecit.

14 Divinitas enim bonos angelos claritate sua vestivit, et apud se ordinavit, ut opus suum quod in se ipsum aspiceret, et propriam voluntatem suam sequendo a Creatore suo recederet, zelo suo castigando comprimeret, quia rationalitas cum secundum voluntatem carnis operatur, ultionem Dei sibi attrahit; quod autem ad Creatorem suum respiceret dicens: 'Deus meus es tu,' illud igne sancti Spiritus laudes suas ad multiplicandum accenderet, quemadmodum scintillae ignis multiplicantur.

15 Sed et rationalitas in duabus partibus electionis consistit, et quod eligit hoc ad se colligit, et aliud reprobat, quoniam in una electione duo quae sibi dissentiunt habere non potest, quia qui alii ministrat, se ipsum despicit, et qui sibimetipsi operatur, per ea quae facit alii non ministrat, et ideo in unum haec non consentiunt.

16 Rationalis enim homo primum optat et desiderat, et postea in aliquo idem operatur.

17 Irrationale vero animal vivit sicut ei constitutum est, nec plus valet, quia oculum scientiae in rationalitate non habet; sed ad materiam naturae suae se vertit; homo autem per fidem cum Deo habitat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.596

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, III. Quare virtus charitas alio in hac quam in superiori visione cultu adornata conspiciatur. <<<     >>> V. De ultione Dei in transgressores naturalis legis per aquam diluvii, et diverso statu temporum ab initio usque ad incarnationem Domini.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik