Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, III. Quare virtus charitas alio in hac quam in superiori visione cultu adornata conspiciatur.

1 | Quod autem in medio eiusdem rotae in praefata linea iterum vides imaginem, quae charitas tibi prius denominata est sedentem, alio tamen ornatu eam nunc apparentem quam prius vidisses; hoc est quod in perfectione illa qua potestas Dei omnia sibi subiicit, voluntati Dei charitas quasi quiescendo coniuncta est, quoniam charitas omnem voluntatem Dei adimplet, nunc isto, nunc illo ornatu decorata, quia virtutes quae in hominibus operantur, charitatem velut quodam decore ornatam demonstrant, cum omnia bona per charitatem fiant. |

2 | Nam facies eius ut sol lucet, monens ut homo omnem intentionem cordis sui in verum solem figat; tunica autem ipsius ut purpura fulget, quatenus homo cum visceribus misericordiae indumentum sibi faciens, unicuique petenti quantum potuerit subveniat. |

3 | Et torquem auream pretiosis lapidibus decoratam circa collum suum habet, innuens ut homo iugum subiectionis sibi imponens, cum beatis virtutibus illud adornet, ita ut in omnibus humiliatus Deo se veraciter subiectum esse ostendat, quemadmodum et Filius Dei Patri suo usque ad mortem carnis per omnia obedivit. |

4 | Calceamentis quoque claritatem fulguris ex se reddentibus induta est, quatenus omnia itineris hominis in lumine veritatis sint, et ut homo vestigia Christi sequens aliis exempla rectitudinis fideliter praebeat. |