Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, II. Quia Deus vere unus dici non posset si sibi similem ex natura haberet, et quod praemonstrata rotae qualitas ipsum Deum initio et fine carentem ad omnia bona paratum ostendat, et quomodo tota eiusdem rotae descriptio ad aeternitatem vel potestatem Dei seu animarum salutem referatur.
1 | O homo, audi et intellige verba illius qui erat, et qui est absque officio mutabilitatis temporum, quia in ipso hoc antiquum consilium fuit, quod diversa opera facere voluit; et haec quasi radium solis ante antiquitatem dierum inspexit, quoniam futura erant. |
2 | Nam Deus unus est, et huic unitati nihil se conferre potest, sed ipse praescivit, quia quoddam opus quod facturus erat, similitudinem huius unitatis sibi usurpare tentaret. |
3 | Unde et illi obstaculum repercussionis opposuit, quoniam ipse illa unitas est, quae nullum sibi similem habet, alioquin unitas nominari non posset; et ideo etiam illum a se abiicit, qui similitudinem hanc perverse appetit, et sic quaelibet rationalis anima in homine quae de illo qui verus Deus est existit, ut quod sibi placet eligat, et quod sibi displicet abiiciat, quia quid bonum seu quid nocivum sibi sit cognoscit. |
4 | Sed quamvis Deus unus sit, in vi tamen cordis sui opus quoddam praescivit, quod magnifice multiplicavit; ipseque Deus ille vivens ignis est, per quem animae spirant, et ante initium fuit, et etiam initium et tempus temporum existit. Haec omnia praesens visio manifestat. Nam iuxta montem, quem velut in medio orientalis plagae conspicis ut praedictum est, quasi rotam mirae amplitudinis similitudinem candidae nubis habentem, et ad orientem versam vides, quae Deum initio et fine carentem, sed mitem in operibus suis existentem, et ad omnia bona paratum ostendit. |
5 | Quam in medio in transversum, scilicet a sinistro latere usque ad dextrum latus suum, linea obscuri coloris velut halitus hominis est distinguit, quia perfecte per principium caduci mundi, et per finem eius ad aeternitatem tendentem voluntas Dei apparet, cum temporalia ab his quae aeterna sunt sequestravit; ita ut etiam eiusdem rotae medietatem quae super eamdem lineam est, alia linea quemadmodum aurora rutilans a summitate ipsius rotae usque ad medietatem praefatae lineae descendat. |

6 | Per hoc ostenditur quod perfectionis Dei plenitudinem quae in coelestibus per voluntatem ipsius temporalia excellens existit, divina ordinatio ad quaelibet bona directa, et quasi quodam fulgore indeficiente, ante principium mundi, et post finem eius, et in ipsis mundi temporibus mirabiliter apparens, ad omnem iustitiam paratam esse manifestat. |

7 | Unde superior pars medietatis eiusdem rotae a sinistro latere usque ad medietatem sui quasi viridem colorem emittit, quoniam Deus quando creaturas quemadmodum ab ipso prescitae erant in formis suis ad laborem prodire faceret, quasi in viriditate voluntatis suae habebat. |

8 | Et a dextro latere usque ad medietatem sui velut rubeus color fulget; quia Deus post finem mundi ea quae a transitorio saeculo ad vitam sunt in melius commutans; animabus quoque fidelium mercedem fulgentium laborum suorum reddens, nullum laborem, nullumque defectum eis ultra dominari permittit: 'ita ut ii duo colores aequali mensura spatiorum inter se dividantur,' quoniam sicut aeternitatis ante principium mundi initio caret, sic etiam finito mundo finem non habet; sed principium et terminus mundi quasi uno circulo comprehensionis concluduntur. |

9 | 'Medietas vero eiusdem rotae, quae sub praedicta linea in transversum ducitur, colorem pallidum quadam nigredine intermistum demonstrat, quia caduca tempora mundialium rerum initium et finem habentia, quibus indeficiens aeternitas nullo fine conclusa dominatur designat; atque nunc pallorem angustiarum, nunc nigredinem tribulationum, quandiu mundus durat multoties graviter portat. |

10 | Sed et haec omnia, quae praedicta sunt, alio modo ad salutem animarum hominum respiciunt, ita ut ad summam fortitudinem, quae in perfectione fulgentis iustitiae consistit, potestas Dei coniuncta sit, quoniam potestas et fortitudo Dei sibi adhaerentes sunt. |

11 | Potestas quidem Dei rotunda aequalitate temperantiae est, quia initio caret et fine, et ampla possibilitate omnia quae vult facere potest; candidaque in lenitate coelestium iudiciorum fulget, quoniam nulla mutabilitas, nulla vicissitudo incrementi seu detrimenti Deum tangit, nec ullum tempus eum unquam dividit, sed semper absque initio illaesus, et immutabilis permanet, omnibus quae sunt vitam tribuens, et se ipsum pure colentes, ad summam beatitudinem colligens. |

12 | Plenitudo quoque potestatis eius iusta moderatione cuncta disponens, atque in altitudine, et in profunditate sua incognita homini existens, aeterna et temporalia quasi in circulo nec initium nec finem habentem demonstrat. |

13 | Itaque et potestatis Dei perfectio, quae aeternitatem divinae ordinationis manifestat, et providentia eius in his quae aeternae sunt fulgens, ab aeternitate ipsius potestatis ad plenitudinem divinae ordinationis se extendens, in operibus suis se ipsam declarat, animasque beatorum in superna gloria permansuras enuntiat. |

14 | Aeternitas quoque perfectionis potestatis Dei in his dispositionibus quae futurae erant, cum plenitudine ereaturarum, velut viriditatem venturi et processuri germinis ostendit, cum coelum et terra nondum fuissent, sicut et dona sancti Spiritus cordi hominis viriditatem inferunt, ut bonum fructum afferat. |

15 | In his vero quae post finem mundi ac stabilitatem immutabilitatis pervenient, quasi rutilantem fulgorem demonstrat, quia tunc omnia perfecta erunt, nec ullum deinceps defectum sentient, animabus quoque sanctorum ad superna sublatis; ita ut etiam aeternitas Dei sicut ante principium mundi initium non habuit, sic quoque post finem illius nullo termino claudatur, ubi et tunc beati sine fine in coelestibus gaudebunt. |

16 | Sed et perfectio potestatis Dei sub aeternitate omnia temporalia diversos modos habentia concludens, omnia Deo subiecta esse ostendit; eosque, qui Deum negligunt, ad infernalia loca mitti depromit, quoniam omnia examinabuntur, quae Deo repugnare videntur. |