Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 10, I. Visio extrema, in qua rota multae amplitudinis ostensa, qualis esset diligenter describitur; iterumque imago charitatis sub alio schemate conspicitur.
1 | Deinde iuxta montem quem velut in medio orientalis plagae conspexi, ut praedictum est, quasi rotam mirae amplitudinis similitudinem candidae nubis habentem, et ad orientem versam vidi, quam in medio in transversum, scilicet a sinistro latere usque ad dextrum latus suum, linea obscuri coloris velut halitus hominis est distinguebat, ita ut etiam eiusdem rotae medietatem quae super eamdem lineam erat, alia linea quemadmodum aurora rutilans, a summitate ipsius rotae usque ad medietatem praefatae lineae descendens ostenderet. |
2 | Superior autem pars medietatis eiusdem rotae a sinistro latere usque ad medietatem sui quasi viridem colorem emittebat, et a dextro latere usque ad medietatem sui velut rubeus color fulgebat; ita ut hi duo colores aequali mensura spatiorum inter se dividerentur. |
3 | Medietas vero eiusdem rotae, quae sub praedicta linea in transversum ducta erat, colorem pallidum quadam nigredine intermistum demonstrabat. |
4 | Et ecce in medio eiusdem rotae in praefata linea iterum vidi imaginem, quae charitas mihi prius denominata est sedentem; alio tamen ornatu eam nunc apparentem, quam prius vidissem. |
5 | Nam facies eius ut sol lucebat, tunica autem ipsius ut purpura fulgebat, et torquem auream pretiosis lapidibus decoratam circa collum suum habebat; calceamentis claritatem fulguris ex se reddentibus induta. |
6 | Sed et ante faciem eiusdem imaginis quasi tabula ut crystallus perlucida apparebat, in qua scriptum erat: Pulchram formam argentei coloris manifestabo, quia divinitas quae initio caret magnam claritatem habet; sed unumquodque quod initium habet ambiguum in terroribus est; nec secreta Dei in plena scientia capere potest. Et imago haec praedictam tabulam inspiciebat. Unde et linea in qua sedebat movebatur, et mox ubi eadem linea praedictae rotae in sinistra eius parte coniuncta videbatur, exterior pars ipsius rotae per breve spatium aliquantulum aquosa, et deinde aliquantulum ultra medietatem medietatis eiusdem rotae, quae sub praefata linea in transversum ducebatur rubicunda, et post modum pura et lucida, et tandem velut turbida et procellosa tempestas efficiebatur, scilicet prope finem eiusdem medietatis, ubi praefata linea eiusdem rotae affixa erat. |
7 | Audivique vocem de coelo mihi dicentem: |