Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, XIV. Quia Deus omnia per sapientiam ad confutandam diaboli malitiam fecerit, et ut cum sit invisibilis ab homine per fidem intelligeretur, et per opus suum cognosceretur; et quid ordinationem totius operis sui ante aevum in se ipso habuerit quod temporaliter condidit, in hoc quoque hominem secundum se constituens ut prius in se cogitando disponeret, quidquid postmodum operando exerceret.
1 | Deus itaque per sapientiam firmamentum posuit, et hoc cum viribus siderum velut cum clavis compilavit, sicut et homo domum suam cum clavis firmat ne cadat. |
2 | Sidera etiam lunae adsunt, quae de sole accenditur, et in defectu suo lumen sideribus stillat, et quam utique sapientia in antiquo consilio fecundam cum sole homini fecit, qui omnis creatura est, cum illa succum terrae infundit, sed sol divinitatem, luna vero innumerabilem numerum humani generis designat, et haec omnia ornatus sapientiae sunt. |
3 | Firmamentum quoque sedes omnium ornamentorum suorum est, sicut et homo sedem habet, quae terra est, quae illum sustinet; illudque Deus cum ornatu suo ad laudem suam posuit, sicut sapientia hoc praeordinaverat. |
4 | Unde et creatura ipsi sapientiae quasi vestis fuit, quoniam opus suum tetigit, sicut et homo vestem suam sentit. |
5 | Si autem homo sic creatus esset, ut vestibus carere posset, tunc opere non indigeret, nec ullo ministerio honoraretur, nisi quod tantum corpus tegimen animae esset, et per animam moveretur. |
6 | Deus quoque videri non potest, sed per creaturam cognoscitur, quemadmodum etiam corpus hominis propter vestes videri non potest. |
7 | Et sicut interior claritas solis non cernitur, ita nec Deus a mortali creatura videtur, sed per fidem intelligitur, velut etiam exterior circulus solis vigilantibus oculis aspicitur. |
8 | Et omne opus quod sapientia instituit, hoc contra malitiam diaboli fecit, quia ille omne opus ipsius semper odio habuit et odit, usque in finem pleni numeri, cum ipso in tanta fortitudine percussus peribit, ut deinceps adversus Deum praeliari non tentet. |
9 | Omnis quoque ordinatio sapientiae suavis et lonis existit, quoniam ipsa tunicam suam in sanguine Agni qui misericors est lavat, cum sordibus aspersa fuerit; quapropter et super omnia ornamenta creaturarum amanda est, omnibusque sanctis animabus amabilis videtur, quia in amplexione aspectus eius nunquam extaediari poterunt. |
10 | Quemadmodum etiam sapientia ordinavit, spiritus in homine vivit et vigilat, nec ullatenus finietur, sed quandiu homo in corpore vivit, cogitationes ipsius supra numerum in eo multiplicantur, sicut etiam sonus laudis in angelis innumerabilis est. |
11 | Cogitatio quoque in iuventute hominis vivit, et ipse illam verbo rationalitatis emittit, ac per eam opus suum operatur, quod tamen in se nequaquam vivit, quoniam ille initium habuit. |
12 | Sed aeternitas in semetipsa vivit, nec unquam in defectu apparuit, quia ante aevum aeternaliter vita fuit. |
13 | Cum autem anima in immortalitatem mutatur, postmodum anima non vocatur, quoniam per cogitationes cum homine tunc nihil operatur, sed deinceps in laudibus angelorum est qui spiritus sunt. |
14 | Unde et ipsa etiam tunc spiritus vocabitur, quia cum corpore carnis deinceps non laborabit. |
15 | Merito autem homo vita dicitur, quoniam cum per spiraculum vivit vita est, sed et cum per mortem carnis in immortalitatem mutatur, in vita erit; post novissimum quoque diem cum corpore et anima in aeternitate vita est, quoniam cum Deus hominem plasmavit, occulta mysteria sua in ipso clausit, quia sciendo, cogitando, et operando ad similitudinem Dei factus est. |
16 | Divinitas enim ordinationem omnis operis sui in semetipsa habuit, quemadmodum illud fieri deberet, et secundum hoc hominem ut cogitare posset constituit, ita ut ille omnia opera sua in corde suo primitus dictet, quam faciat quia clausura mirabilium Dei est. |
17 | Deus namque ordinat, homo autem cogitat, angelus vero scientiam habet, in qua semper cum voce laudis et cum dilectione honoris Dei sonat, nec aliud quam in Deum perspicere et ipsum laudare desiderat. |
18 | Et Deus ante aevum absque omni cessatione operis quod facturus erat in se habuit; et sic homo, qui clausura miraculorum eius est, cum oculo fidei ipsum cognoscit, eumque cum osculo scientiae amplectitur, quem oculis carnalibus videre non potest, atque secundum ipsum operatur. |
19 | Angelus etiam electa opera eius Deo cum odore bono offert, quae ille ad superna per bonam voluntatem mittit, viliaque opera quae in aliam viam magis quam ad Deum aspiciunt, etiam idem iusto iudici demonstrat. |
20 | Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt. |