Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, XIII. Quia tenebrae ad occidentalem plagam visae itemque ignis cum sulphure aliisque densioribus tenebris ad septentrionalem praescripti aedificii partem ostensus, ubi in exteriori mundo poenalia loca sint, in quibus peccatorum animae crucientur, demonstrent, et etiam interiorem eorumdem peccatorum caecitatem, qua per infidelitatem obscurantur significet.
1 | Per totam autem occidentalem plagam velut teterrimas tenebras fumigantes aspicis, quoniam ibi poenalia loca sunt, quae diversa genera tormentorum in se habent, quia cum homo per declivia peccatorum ad occidua tendit, caecitatem infidelitatis per nequitiam malum vaporem emittentem sibi attrahit; et sic etiam earumdem tenebrarum poenas incidens, se ipsum in confusionem mittit, cum creatorem suum negligit. |
2 | Sed prope angulum eiusdem plagae, qui versus septentrionem est, nigerrimus ignis cum sulphure et densissimis tenebris ebulliens, fere usque ad medietatem septentrionalis partis se recurvando extendit, quia idem locus est poenalis profunditas, et lacus perditionis animarum illorum, qui Deum contemnentes eum bonis operibus scire noluerunt. |
3 | Quapropter et ibi acer ignis cum amaritudine sulphuris, et inextricabilibus tenebris evaporat, et ad destinata loca se dilatat, ita ut diversitatem earumdem poenarum humana scientia ad perfectum scire non possit, quandiu homo in mortali saeculo vivit. |
4 | Homo quoque cum ad occasum infidelitatis pervenerit, quae ad perditionem respicit, ita ut nec iusta opera nec Deum diligat; ignis perversitatis cum acerbitate et caecitate morum illi occurrens, ad plenitudinem infelicitatis et submersionis eum perducit, ita ut spem vitae non habentem, perditio ipsum per omnia in se trahat. |
5 | Nam homo qui stultitiam sequitur, et sapientiam per quam Deus omnia creavit abominatur, se ipsum condemnat, cum nullam moderationem in malis habens, de futura vita nihil cogitat, nec si alia vita sit scire desiderat, nec quomodo mutabilis sit perspicaciter perpendit. |
6 | Infantiam enim suam et pueritiam, iuventutem et maturam aetatem homo capere valet, quid vero in decrepita aetate de ipso fiat, nequaquam comprehendere potest, aut quomodo mutandus sit. |
7 | Per rationalitatem quippe animae se initium habere cognoscit; sed quomodo sit quod anima non moritur, et quod finem non habet, nequaquam scire aut capere potest. |