monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 12
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, XI. Verba David ex psalmo CI, ubi scriptum est: 'Dominus in coelo paravit sedem suam,' et quo sensu accipienda sint, et brevis recapitulatio de incarnatione Domini. <<<     >>> XIII. Quia tenebrae ad occidentalem plagam visae itemque ignis cum sulphure aliisque densioribus tenebris ad septentrionalem praescripti aedificii partem ostensus, ubi in exteriori mundo poenalia loca sint, in quibus peccatorum animae crucientur, demonstrent, et etiam interiorem eorumdem peccatorum caecitatem, qua per infidelitatem obscurantur significet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, XII. Item verba eiusdem ex psalmo LXXI ubi legitur: 'Descendit sicut pluvia in vellus,' et quod hoc quoque ad Incarnationem Domini referendum sit.

1 'Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
2 ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Adam in consilio diaboli per transgressionem praeceptorum Dei mortalis fuit, et ideo Filius Dei descendit, velut ros suavitatis, in alvum Virginis, quae suavis, mitis et humilis ut ovis in moribus suis erat, quatenus hominem de morte suscitaret, sicut et per eversionem terrae per aratrum fructus in pluvia suscitatur.
3 Aratrum quippe praeceptum legis est, quod in humanitate sua idem Filius Dei hominibus dedit, ut in cognitione praecepti huius ad vitam resuscitarentur, et secundum exemplum suum quasi cum aratro carnalia desideria in semetipsis everterent, et etiam sic per exempla sanctorum operum fructuosi fierent, de die in diem perficiendo, quemadmodum ipse eos praecesserat.
4 Et hoc modo stillicidia super eos mittebat, agrumque virtutibus plenum ex ipsis faciebat, quem benedixit, et fructibus omnium bonorum scilicet castitate, continentia et patientia, et caeteris beatitudinibus replevit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.592