Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, XI. Verba David ex psalmo CI, ubi scriptum est: 'Dominus in coelo paravit sedem suam,' et quo sensu accipienda sint, et brevis recapitulatio de incarnatione Domini.
1 | 'Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. |
2 | ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Filius Dei, qui Dominus hominum, Dominus angelorum Dominusque omnium virtutum est, in coelo beatitudinis paravit sedem suam, quemadmodum cogitatio hominis instrumentum operis sui secundum desiderium ipsius operatur; et ut omne opus secundum voluntatem eius perficit, nec in illa re idem Filius a Patre suo recessit ut Adam fecit, qui in lacum mortis cecidit. |
3 | Unde etiam regnum ipsius omnibus, videlicet in coelo et in terra, dominabitur, ubi inimicos suos ut scabellum pedum suorum conculcabit, quia caro ipsius per gustum peccati in terra nunquam tacta est, ac ideo etiam nullus dolor eum evicit; sed per duram et asperam passionem omnia terrena superavit. |
4 | Quem autem deceret liberare hominem, nisi igneum Filium Dei, qui de coelo ad terras descendit, et de ipsis ad coelos ascendit, et qui rore divinitatis sicut guttam mellis supernam gratiam super populum suum stillat, ita ut fideles nunquam ab invicem superari possint? |
5 | Omnia enim opera bona Pater in Filio suo operatus est, quod in nullo alio fieri potuit, quoniam ipse, ut praefatum est, a Patre nunquam recessit, sicut nec splendor solis a sole separatur. |
6 | Ipse itaque pro liberatione hominis ad terras venit, hominemque redemit, quem nemo alius redimere potuit, quia Pater eum sic venire disposuit, velut propheta David, Spiritu sancto inspirante, dicit: |