Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, X. Quia in eo quod praescripta imago dorsum ad aquilonem verterat hoc designetur quod Deus consilium Incarnationis Filii sui et redemptionis humanae a diabolo et omnibus spiritibus malignis absconderit.
1 | Et imago haec dorsum ad aquilonem verterat, quoniam omnipotens Deus cunctos aquilonis amicos celavit, quod cum Filio suo facere voluit, et sicut illos retrorsum deiecit, ne ullum lumen viderent, ita in nulla scientia opus Filii Dei videbant, et quoniam haec omnia Deus per antiquum consilium ordinaverat, idcirco illis abscondita erant. |
2 | Per vim enim zeli Dei diabolus in abyssum dimersus est, omneque lumen illi ablatum est, ita ut iam nullum fulgorem beatitudinis videat, quia omnino excaecatus est, quoniam similitudinem illius qui de nullo, sed qui per semetipsum est habere voluit, et licet inutili timore iudicia Dei nunc sentit et eis respondet, illa scilicet quae ad ipsum pertinent puniendo. |
3 | Nam in timore iudiciorum Dei novit, quod Deo nequaquam resistere potest; sed tamen ramos operis illius abscindit, sicut in primis hominibus fecit, illos videlicet seducendo qui ei ex toto corde consentiunt. |
4 | Propter quod etiam in perditionem vadunt, qua idem hostis semper rugit ut animas devoret, nec ab hoc furore ullo taedio cessat. |
5 | Deus autem in magnis praeconiis et multis signis occultam divinitatem suam hominibus ostendit, atque per sapientiam in creaturis multa eis demonstravit, in quibus secreta divinitatis ipsius cognoscant, quemadmodum homo multas formas per scientiam suam coloribus depingit. |
6 | Sed et sicut antiquus serpens in casu suo Deo resistere non potuit, sic etiam nec contradicere valuit, quin Deus supernum chorum in maiore laude per Filium suum cum animabus iustorum restitueret, de quo illi ceciderunt, qui opus eiusdem Filii Dei ante novissimum diem pleniter scire non poterunt, et qui tunc de coelesti exercitu magnam confusionem sustinebant, quia locus eorum in maiore benedictione replebitur, quam ante fuisset. |
7 | Filius enim Dei, ut praedictum est, in aliena via prae aliis formosus processit, proles virgineae naturae existens, quoniam prima virgo per serpentinum consilium corrupta est; Virgo autem Maria tota sancta fuit, quae de Spiritu sancto Filium concepit, et virgo peperit virgoque permansit. |
8 | Haec nativitas per antiquum consilium praedestinata erat, et tota spiritalis in divinitate occultata latebat, nec in scientiam hominum volavit, eo quod non multiplex, sed unica in divinitate esset, ubi idem Dei Filius ante antiquitatem dierum ex Patre natus exstitit, quoniam Pater eum hominem fieri in voluntate sua semper habuit. |
9 | Qui in aliena natura humanitatis veniens, sinistram partem Leviatan evertit, cum mille vitia peccatorum de gutture illius per opera castitatis abstraxit, quia abstinentia et contritio peccatorum alae castitatis sunt, in quibus virgines et poenitentes propter dimissa peccata carnalium desideriorum ad desponsationem Agni volant, quoniam et Filius Dei, Virginis Filius, virginitate coronatus, poenitentes ad ipsum currentes suscepit. |
10 | Ab initio enim indumenti humanitatis suae omnia spiritualia in homine operabatur, quae etiam usque ad novissimum diem perficiet, et haec in medio potentiae suae sunt, non per numerum dierum, sed per vim operis sui, ac ea in recta statera habet, ita ut per nullam illusionem superari possit. |
11 | Nam in humanitate sua super pennas ventorum volavit, et sicut aquila in solem, sic ipse in faciem Patris aspexit, quia sicut Abraham circumcisionem carnis acceperat, per quam spiritalis vita, quam aqua significat, intelligitur, ut pisces in aqua vivunt, ita etiam anima hominis per baptismum circumciditur, atque in aqua spiritaliter ad vitam regeneratur, in qua in aeternum in sede beatitudinis vivet, quemadmodum etiam de sede maiestatis Dei dicitur. |