Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, IX. Item verba eiusdem ex eodem psalmo ubi dicit: 'Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.'
1 | 'Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Deus cum pleno opere replevit orbem terrae, et ideo non commovebitur, quoniam si creaturis repletus non esset, quadam inanitate concussus moveretur. |
2 | Omnis enim creatura locum suum qui ipsam ministrando portat replet; sed Deus miracula sua in homine operatur, orbemque terrae illi ad necessitatem corporis sui commisit. |
3 | Ipse etiam firmavit Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, quae nulla tempestate adversariorum conteretur, quamvis plurimis tribulationibus multoties fatigetur. |
4 | Nam miracula sua Deus in illa assidue perficit, nec in hoc cessabit, quousque numerus electorum suorum cum coelesti harmonia compleatur. |
5 | Vultus autem Divinitatis super harmoniam istam est, nec ipsa ullo fine terminari poterit, nec quidquam per se sed per ostensionem vultus Divinitatis facere valet, sicut nec umbra in speculo apparens aliquid per se facit, sed per formam suam de qua procedit. |
6 | Et coeli dicuntur qui Deum inspiciunt, coelique qui eum prophetant, coelum quoque fuit, quod Filius Dei in humanitate se ostendebat. |
7 | Coeli autem illi nominantur qui de splendore vultus Dei quemadmodum scintillae ab igne resplendent, et in quibus Deus omnes inimicos suos superavit. |
8 | Sed cum Deus coelum et terram creavit, in medio eorum hominem posuit, quatenus eis dominando imperaret, et hoc medium secundum medium illud est, quo Filius Dei in medio corde Patris est, quia ut consilium a corde hominis, ita et Filius a Patre Deo exivit. |
9 | Nam cor consilium habet, et consilium in corde est, et unum sunt, nec ulla divisio ibi esse potest. |