monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, VII. Verba Dei in Exodo loquentis ad Moysen, 'Ostendam tibi omne bonum,' et quomodo de Incarnationis Dominicae mysterio accipienda sint. <<<     >>> IX. Item verba eiusdem ex eodem psalmo ubi dicit: 'Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.'

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, VIII. Item verba David ex psalmo XCII, ubi loquitur: 'Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus', et quomodo intelligi debeat.

1 'Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus.
2 ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est.
3 Deus, qui via et veritas est, sub arcanis rectae constitutionis suae omnia ornamenta firmamenti cum mirabilibus elationibus maris posuit et cum mirabili elatione maris ornamenta firmamenti perfudit, eaque in aliqua parte secundum coelestia arcana in similitudine speculi posuit; sed sicut umbra in speculo nihil absque forma sua potest, sic nec ornamenta firmamenti quidquam per se nisi per superna secreta operari praevalent.
4 Ornamenta quippe firmamenti de supremis arcanis resplendent, quemadmodum fulgor ab igne procedit, quia ignis materia fulguris est, et fulgur pertransit, ignis autem permanet; ita et ornamenta firmamenti pertranseunt, coelestis autem harmonia manendo perdurat Quapropter et mirabilis in altis coelorum Dominus est, quoniam nulla transitoria res perfecte potest ea respicere, quae nunquam transibunt, quia illa in deficiente perfectione sunt.
5 Sed Deus in ornamentis et in signis firmamenti hominibus coelestia demonstravit, quatenus in speculo fidei miracula sua per haec cognoscant; et si praedicta ornamenta videre non valerent, scientia eorum caeca esset; sicut etiam aquilo omni luce privatus, post ruinam diaboli nunquam claruit, qui quoniam honorem Altissimi subsannavit, ideo et ipse nullum lumen retinuit.
6 Mirabiles quoque elationes maris sunt, cum homines qui in instabilitate hac et illac inundant, Spiritu sancto accensi a terrenis ad coelestia se elevant; et sic etiam mirabilis in altis virtutibus Dominus, cum illo ad quaeque bona ita confortat, ut sordibus vitiorum deinceps se subdere recusent.
7 Unde etiam Scriptura habet:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.589

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik