monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11 > 85 > 5 > 92 > 8 > 22 > 4 > 5 > 48 > 3 > 25 > 98 > 28 > 7
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, VI. De quinque speculis in diversis locis duarum mediarum alarum eiusdem imaginis apparentibus, quid designent, et quomodo scriptura quae in eis ostensa est intelligenda sit. <<<     >>> VIII. Item verba David ex psalmo XCII, ubi loquitur: 'Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus', et quomodo intelligi debeat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, VII. Verba Dei in Exodo loquentis ad Moysen, 'Ostendam tibi omne bonum,' et quomodo de Incarnationis Dominicae mysterio accipienda sint.

1 'Ostendam omne bonum tibi, et vocabor in nomine Domini coram te, et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
2 ' Rursumque ait: 'Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet.
3 ' Et iterum: 'Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram.
4 Cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae, et protegam te dextera mea donec transeam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea [Exod. XXXIII].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ego qui Dominus cunctorum sum, quoniam per memetipsum sum, tibi qui puro corde me colis, aeternae vitae beatitudinem quae omne bonum est ostendam.
5 Vocaborque Dominus coram te, qui creator omnium creaturarum sum, cum tu Israel tunicam Filii mei videris, quam Adae promisi, quando eum nomine suo vocavi, et quando tenebrosam vestem illi dedi, quia tenebrosus erat.
6 Ob hoc etiam nullus hominum peccatis hominum gravatus vultum meum videre potest, quandiu mortalis existit, quoniam per suggestionem diaboli de nigredine aquilonis niger est, et sicut quaeque lucida ab aquilone aversa sunt, sic claritas verae lucis ab Adam secessit, cum per consilium antiqui serpentis ad aquilonem respexit.
7 Proinde quia mortalium nemo gloriam meam perfecte intueri potuit, per prophetas meos loquendo miracula mea ostendi, qui in umbra loquebantur, quae de luce formabatur, quae etiam obscurior luce sua erat, sicut omnis umbra obscurior substantia sua est de qua procedit.
8 Sol quoque et luna atque omnia sidera homini obnubilata erant, ita ut nudam claritatem illorum videre non posset; atque omnia ventorum spiramina illi ad videndum obtecta erant, et ideo quasi in umbra dicebatur, ut praedictum est: 'Nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel.
9 ' Nam Spiritus sanctus in populo suo prophetando protulit, quod per primam vocationem qua Adam vocatus est praefiguratum erat, quod liberator hominum venturus esset.
10 Tunc Filius Dei humanitate indutus venit, cuius claritatem divinitatis homines videre non poterant, cum eum quasi alium hominem inspicerent; sed tamen ipse in alia via quam homines viverent, scilicet sine gustu peccati, eis se ostendebat, sic autem ut comederet, biberet, dormiret et se vestiret, nullam maculam delictorum habens.
11 Iudaei vero aliique multi ipsum videntes, Filium Dei esse dubitabant, atque in hoc scientiam suam obnubilabant, nec mirabilia ipsius in fide capiebant; sed in duritatem saxorum conversi sunt, quemadmodum coluber in caverna petrae latet.
12 Sed tamen ipse dextra sua quamplurimos Iudaeorum et paganorum cum innumerabili exercitu salvandorum obtinebit, donec omnia mirabilia ipsius pertranseant, et tunc manum magni operis sui levabit, omnibusque amicis suis posteriora sua demonstrabit, quatenus omnes cognoscant qualiter cum diabolo dimicaverit.
13 Et tunc, o Israel, in illo fiducialiter confides, cuius miracula, ut Adam claritatem aeternae vitae fugisti in ipsum non credendo; ipseque tunc tibi erit sub lingua tua, ut favus mellis; et ut cibus lactis in ostensione operum suorum, quae ad te colliges, et brachio tuo apprehendes querula voce dicendo: 'Ach, ach, quandiu decepti sumus!
14 ' et sic adimplebitur quod me inspirante scriptum est:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.589