Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, VI. De quinque speculis in diversis locis duarum mediarum alarum eiusdem imaginis apparentibus, quid designent, et quomodo scriptura quae in eis ostensa est intelligenda sit.
1 | Et in duabus alis quae se ad verticem praefati capitis extendunt, quinque specula apparent, quia in Veteri et Novo Testamento, quae ad dignitatem antiqui consilii respiciunt, quinque luminaria diversorum temporum ostenduntur; primum videlicet in Abel, secundum in Noe, tertium in Abraham, quartum in Moyse, quintum in Filio Dei, quae omnia hominibus ad viam veritatis lucent; cum etiam ipse Filius Dei clausuram coelestium gaudiorum per passionem suam aperuit. |
2 | Quorum unum in summitate dextrae alae est, in quo scriptum videtur: Via et veritas; quod alta mysteria miraculorum Dei designat, quae nullus hominum per scientiam suam plenarie comprehendere valet, nisi quantum in circulo fidei capit, sicut nec umbra in speculo quidquam plus operatur quam ei per formam demonstratur, et quae ad salutem populorum viam iustitiae ac veritatem rectitudinis ostendunt, quatenus homo Deum timens, ad coelestia perveniat; velut etiam opera et finis Abel declarant. |
3 | Et unum in medio eius in se scriptum habet: Ego ostium omnium arcanorum Dei sum; quoniam in perfectione salutaris defensionis manifestatio secretorum Dei declaratur, ostendens quod omnipotens Deus in latitudinem totius creaturae miraculis suis se expandit; sicut etiam a primo homine usque ad novissimum multiplicia signa miraculorum perficit, videlicet prophetando, nuntiando, et faciendo, nec in his cessabit, donec omnia quae facturus est compleat, quemadmodum nec in prima creatione creaturae requievit, antequam ex toto eam compleret, sicut et in Noe variis signis praefiguravit. |
4 | Unumque est in fine ipsius, in quo scriptum continetur: Ostensio omnium bonorum existo, quia in fine isto finis diabolicae irrisionis est praemonstratus, atque ortus cunctorum bonorum praefiguratus, designans etiam quod Filius Dei formam hominis de simplici virgine esset assumpturus, et omnia bona per se completurus. |
5 | Quod et liber vitae denuntiat, qui nunquam delebitur, in quo etiam coelestis Ierusalem cum omnibus virtutibus suis descripta est, quas nullus enarrare valet; sicut nec mirabilia Dei quispiam ad finem perducit, quae etiam omnia Abraham in circumcisione quam praecepto Dei complevit, fideliter praemonstravit. |
6 | Atque in summitate sinistrae alae unum est in se scriptum continens: Speculum sum, in quo intentio electorum consideratur, quoniam in initio iustitiae cum superna defensio per virtutem electorum suorum iniquitatem opprimeret, tam simplex et pura devotio illorum apparuit, ut diabolicis artibus resisterent, et se vivum holocaustum Deo offerrent. |
7 | Quapropter et Satan retrorsum proiectus, Deum tam fortem super inimicos suos cognovit, ut etiam in profundo inferni exterritus, eum per omnia contremisceret. |
8 | Unde et multi, qui in parte aquilonis per montiferum pomum dormiebant, in speculo timoris Dei per poenitentiam evigilaverunt, scilicet homicidae, adulteri, raptores, mendaces ac alii quique peccatores Deum exorantes, quatenus eos ab antiquo hoste liberaret. |
9 | In poenitentia namque istorum Deus valde laudatur, quoniam omnes ordines poenitentium et fidelium hominum Deum in potestate sua magnum cognoscunt, qui eos sic liberat, et peccata eorum delet. |
10 | Quapropter et in eis valde delectatur, qui cum velut nox in peccatis mortales fuissent, quasi purum diem per poenitentiam illos fecit. |
11 | Unde et multo plus eum diligunt, a diabolo sic erepti, quam si ereptione per poenitentiam non indiguissent, nec deinceps ab amore eius torpescent. |
12 | Itaque timor Dei omnibus tam electis simplicibus et innocentibus quam peccatoribus necessarius est, quoniam eos oportet timorem Dei prius habere quam amorem eius gustent, et ideo etiam in praefato speculo intentiones ipsorum velut scriptura apparent, quas Deus semper inspicit. |
13 | Et unum in fine eiusdem alae scriptum habens: Nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel, quia ubi Vetus Testamentum finitum est, et novum incoepit, Unigenitus meus apparuit, qui Satan in inferiorem puteum inferni velut lapidem submisit, ita quod in nullo ventoso flatu voluntatis suae spirare poterit, ut prius fecit, in quo facto idem Filius meus electis suis aeterna praemia demonstravit, quemadmodum ad Moysen locutus sum dicens: |