monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33 > 5
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, IV. Quomodo sex alis eadem imago circumamicta apparuerit, et quid figurent eaedem alae. <<<     >>> VI. De quinque speculis in diversis locis duarum mediarum alarum eiusdem imaginis apparentibus, quid designent, et quomodo scriptura quae in eis ostensa est intelligenda sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, V. Quid significet quod haec eadem imago toto corpore pennulis piscium et non pennis volucrum velata videtur; et quod Dei Filius, diabolo nesciente, mundum per carnem intraverit, et ad quid Pater illum tantas passiones sustinere voluerit.

1 Unde et reliquo corpore velut piscium et non volatilium pennulis per totum velato designatur quod sicut forma piscium formae volatilium dissimilis existit, et ut occultum est quomodo pisces nascantur, et qualiter crescant et aquae in quibus vivunt festinum cursum habent, et pisces etiam cum ipsis festinanter fluunt, ita quoque et Filius Dei totus in sanctitate natus est, et in aliena natura, scilicet ab aliis hominibus separatus, in iustitia totus sanctus fuit, in qua et hominem expansis alis omnium bonorum operum in coelum reportavit, sicut et in antiqua lege per signa sacrificiorum multoties praesignatum fuerat, et ut per ipsum in virginea natura deinde completum est.
2 Mox enim ut Adam noxiale pomum comedit, gustum in peccatis concepit, ita ut peccare posset.
3 Quapropter et paradisiaca gloria ab ipso recessit, et in exsilium missus est.
4 Statim quoque diabolus luxuriam adversus Deum protulit, et nativitatem hominum cum impudica confusione evertit, atque in dolo suo cogitabat, quod homo qui in tantis sordidus esset, regnum coelorum intrare non posset quoniam fornicationis non esset populus Dei, nec ipse Deus eorum.
5 In spurcitiis namque motus carnis diabolus valde gaudebat, et intra se dicebat: 'Ego hominem de glorioso loco suo deieci, eumque in maximas sordes misi, et ideo nulla pars Deo in illo est, quia ipse totus mundus nullam sordiditatem vult nec recipit. Quapropter et homo in loco meo remanebit.' Sed Deus antiquum serpentem celavit quomodo hominem liberare vellet, et spurcitias quae per dolum illius ebullierant, per Filium suum abluit, et vulnera quae homini luxuria inflixerat per illum delevit.
6 Istud Deus in medio potentiae suae, in qua ante omnia initia fuit, et in medio noctis infernalis putei fecit, sicut et in medio noctis per angelum percutientem signaverat, in medio videlicet potentiae suae quoniam potens erat facere quaecunque voluit; atque in medio noctis, cum antiquus inimicus superba opinione putabat quod homines cepisset sicut vellet, et ita tantam multitudinem hominum possedisset, quasi eos in medio cordis sui haberet: tunc Filius Dei, ut praefatum est, diabolo nesciente, occulte venit, atque humanitate sua hamum illius quo homines capiebat confregit, quem etiam devictis hostibus suis pro signo triumphi in vexillum crucis suspendit, et Patri suo cum omni militia coelestis exercitus ostendit.
7 Unde et idem exercitus canticum novae laudis elevabat, gaudens quod tam magna multitudo beatarum animarum a tam truculenta captivitate liberata esset, quia praedictus Dei Filius eas in locum beatitudinis collocaverat.
8 Et quare omnipotens Deus unicum Filium suum qui nullum debitum in peccatis habuit, tantas passiones pati permisit?
9 Idcirco videlicet, ne antiquus deceptor ullam occasionem adversus Deum haberet, quia homo illi libenter consenserat, et quoniam praecepta illius per omnia secutus fuerat.
10 Si enim homo peccator pro aliis hominibus occideretur, malignus spiritus diceret quod ille nullum liberare posset, quoniam de propriis peccatis arguendus esset, in quibus ei consensisset, quapropter et nullam possibilitatem haberet, ut et sibi et aliis funem captivitatis abstraheret.
11 Unde vivens Deus Filium suum dedit, cuius forma similis formae Adae fuit, quatenus per indumentum humanitatis suae hominem redimeret.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.587