monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33 > 5 > 5 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, III. Quod altera imaginum omnipotentem Deum designet, et quid claritas in loco capitis, quid hominis in medio ventris eius apparens, quid etiam pedes eius similitudinem pedum leonis habentes exprimant. <<<     >>> V. Quid significet quod haec eadem imago toto corpore pennulis piscium et non pennis volucrum velata videtur; et quod Dei Filius, diabolo nesciente, mundum per carnem intraverit, et ad quid Pater illum tantas passiones sustinere voluerit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, IV. Quomodo sex alis eadem imago circumamicta apparuerit, et quid figurent eaedem alae.

1 Sed et sex alas habet, quae sex dierum opera sunt, in quibus homo Deum invocando laudat, et seipsum adiutorio Dei procurat; quarum duae ab humeris sursum ascendentes, et se recurvantes ad invicem se coniungunt, praedictamque claritatem tegunt, quae dilectionem Dei et proximi ostendentes, et se per fortitudinem bonorum operum sursum erigentes, rigore deposito, necessitati proximorum condescendunt.
2 Mysteria etiam arcanorum Dei comprehendunt, quoniam et eaedem alae etiam coelestem militiam supernorum spirituum manifestant, quos Deus ad vultum suum posuit, eos specula miraculorum suorum constituens, cum vultum ipsius inspiciunt, quem tamen nulla celebritate laudis, nec ullo termino ad finem perducere valent.
3 Duabus autem alis a praefatis humeris usque ad verticem supradicti capitis deorsum se extendentibus, vetus et novum testamentum significatur, quae fortitudinem praeceptorum Dei portant, et se ad antiquum consilium declinando extendunt, cum in veteri testamento prophetae Filium Dei praedixerunt, quem in novo filii Ecclesiae per devotionem fidei susceperunt.
4 Ipse etiam potestatem Dei declarat, quae possibilitatem creandi et faciendi qui vult habet, quemadmodum et avis expansis alis suis in altitudinem, in latitudinem et in profunditatem volat, quoniam et Deus omnia coelestia secreta in recto itinere constituit, ita ut eorum splendor nunquam cesset, et in veritate ipsius nunquam finem habeant, sicut nec veritas umbram falsitatis habet.
5 Alis vero duabus a lumbis eiusdem imaginis usque ad talum pedum ipsius descendentibus, et se aliquantulum quasi ad volandum expandentibus, praesens saeculum et futurum ostenditur, ubi in praesenti generatio praeterit et alia succedit, et ubi in futuro stabilitas indeficientis vitae adveniet, cum circa finem mundi idipsum manifestabitur, terroribus et prodigiis quamplurimis eumdem finem velut volando praecurrentibus.
6 Et lumbis ingluvies gutturis diabolici gustum peccatorum et carnalium desideriorum immittit, ubi cibi descendunt et emittuntur, et ubi carnis concupiscentia in peccatis crescit; sed divina protectio eos defendit, et castitatem cum erectione bonorum operum ipsis tribuit.
7 Nam Deus incestos actus qui per motum linguae serpentis in primis hominibus surrexerunt, postea per hominem unum constrinxit, qui potentibus alis virgineae naturae, officium luxuriae in mentibus hominum contra carnis iura contrivit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.586

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik