Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, III. Quod altera imaginum omnipotentem Deum designet, et quid claritas in loco capitis, quid hominis caput in medio ventris eius apparens, quid etiam pedes eius similitudinem pedum leonis habentes exprimant.
1 | Sed quasi in medio eiusdem septentrionalis plagae vides aliam imaginem, erectam stantem, formamque mirabilem habentem, quae contra fortitudinem iniustamque aestimationem antiqui serpentis, omnipotentem Deum designat, in maiestate sua invincibilem et in virtutibus suis mirabilem, quoniam profunditatem mysteriorum eius nullus ad finem perducere potest. |
2 | In cuius summitate, ubi locus capitis eius esse deberet, tanta claritas fulgoris radiat, ut idem fulgor visum tuum repercutiat, quia excellentiam divinitatis, quae omnia illuminat, nullus dum mortali corpore gravatur videre potest, cum nec angeli aspectui eius semper assistentes ipsum ad finem perducere valeant, eum inspicere assidue desiderantes, quoniam Deus claritas illa est, quae nec esse incoepit nec finietur. |
3 | In medio autem ventris ipsius caput hominis capillos canos barbamque habens apparet, significans quod in perfectione operum Dei antiquum consilium ad salvationem hominis fuit, magnam dignitatem rectitudinis in se ostendens, quam nemo dinumerare nec comprehendere potest, quemadmodum initium et finis rotae quae aequalem circulum habet, ab homine discerni non praevalet. |
4 | Nullus enim homo illud finire potest, quod angeli comprehendere nequeunt, quia aeternitas ante ipsos aequaliter volendo et perficiendo fuit, nec illius rei eguit quoniam semper plena fuit. |
5 | Unde et idem caput formam humani capitis habet, quia Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et potestatem operandi illi dedit quatenus quod bonum est operaretur, Creatoremque suum laudaret, nec illius oblivisceretur. |
6 | Deo etenim nullus similis est, nec esse potest; sed qui illi assimilari voluit deletus est, quia hoc esse non debuit. |
7 | Cum autem Deus virtutem suam potenter ostendere voluit, in alvum Virginis respexit, et sicut in die septimo ab omni opere suo requievit, hominemque deinde operari instituit, ita et Filium suum in utero Virginis requiescere fecit cui et omne opus suum commisit. |
8 | Nam Spiritus sanctus leni calore suo carnem Virginis absque omni incendio motus carnalis viri tetigit, quemadmodum ros super gramen leniter cadit, ita ut flos scilicet Filius Dei in carne eiusdem Virginis formam hominis assumeret, qui etiam multa tolerantia propter hominem crimina eius sustinuit. |
9 | Nam in circumcisione sua per baptismum hominem purgandum designavit, et in passione ac in morte sua illum de criminalibus peccatis redimendum, ac in ascensione sua ipsum coelesti regno associandum demonstravit, atque his modis numerum beatorum usque ad tremendum tempus iudicii complebit. |
10 | Et pedes praedictae imaginis similitudinem pedum leonis imitantur designantes quod Deus divinitatem suam hominibus quandiu mortales sunt abscondit, quibus tamen in legalibus praeceptis, et in aliis creaturis plurima bona ostendit. |
11 | Quae tandem omnia per Filium suum velut cum pedibus leonum ad se trahet, et examinabit, ita ut tota terra concutiatur, et firmamentum evertatur, et mortalis homo sic finem habens, rationem de operibus suis reddat, ubi et Filium Dei immortalem videbit. |