Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, II. Quia prima duarum imaginum sapientiam insinuet, et multifaria pulchritudino habitus eius universa creaturae genera quam Deus in diversis rerum naturis et speciebus condidit significet.
1 | Omnipotens Deus, qui per sapientiam omnia condidit, mirifica opera sua diversis significationibus aperit, atque in donis suis mirabilis existens, ea unicuique creaturae secundum quod vult dividit. |
2 | Hominem quoque ad beatitudinem supernorum reducere volens, ei in mirabilibus figuris haec quae in coelestibus, et quae in terrestribus, et quae in infernalibus mansionibus sunt, prout vult congrue demonstrat. |
3 | Unde prope septentrionalem angulum, qui versus orientem respicit, vides imaginem cuius facies et pedes tanto fulgore radiant, ut idem fulgor visum tuum reverberet, quoniam ubi stultitia finitur et iustitia oritur, sapientia verae beatitudis manifestatur, cuius initium et finis humanum intellectum superant, quia eadem luce praescientiae qua principium operis sui inspexit, eadem et finem eius praevidit. |
4 | Vestem autem quasi ex albo serico induit, quoniam hominem in candore et suavitate dilectionis amplectens, etiam Filium Dei in decore virginitatis incarnatum ostendit et quomodo hoc fieret homini ignotum est, sed sola divinitas hoc novit. |
5 | Et viridis coloris desuper tunicam habet, quae diversis margaritis ubique ornata apparet, quia etiam exteriores creaturas, scilicet in aere volantes, et in terra ambulantes, seu reptantes, ac in aquis natantes, quorum spiritus cum carne deficiunt, sapientia non abiicit, sed eas vegetat et retinet, quoniam servitium homini impendunt, et ab eis pascitur, et etiam ipse velut ornatus in margaritis eiusdem sapientiae existunt, cum naturam suam non excedunt ut homine multoties rectam sibi institutam viam transgrediente. |
6 | Atque velut in auribus inaures, in pectore monilia, in brachiis vero armillas portat, quae omnia velut ex purissimo auro sunt, pretiosis lapidibus ornata, quoniam omnes creaturae illi obediunt, praeceptorumque ipsius recordantur. |
7 | Unde etiam opera eius comprehensione plenitudinis ita muniuntur, ut nulla creatura ita imperfecta sit, quod ei quidquam in natura sua desit, quin plenitudinem totius perfectionis et utilitatis in se habeat; et sic omnia quae per sapientiam processerunt in illa quemadmodum purissimus et elegantissimus decor sunt, splendidissimo quoque fulgore essentiae suae lucentia. |
8 | Homo etiam complens praecepta mandatorum Dei, vestis candida et suavis sapientiae est, virideque indumentum per bonam intentationem et viriditatem operum multimodis virtutibus ornatorum, auriumque illius decor, cum se ab auditu malarum susurrationum, avertit, pectoris eius munitio, cum illicita desideria negligit, brachiorum quoque ipsius honor fortitudinis est, cum a peccato defendit, quia omnia haec ex puritate fidei oriuntur, profundissimis donis sanctis Spiritus, iustisimisque scripturis doctorum decorata, ubi fidelis homo bonis operibus illa perfecit. |