Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 9, I. Visio de duabus imaginibus mirabili claritate fulgentibus, et descriptio habitus earum; et de tenebris totam occidentalem aedificii plagam occupantibus et de igne cum sulphure et aliis tenebris usque ad medium septentrionalis plagae se incurvante.
1 | Deinde prope septentrionalem angulum qui versus orientem respiciebat vidi imaginem cuius facies et pedes tanto fulgore radiabant, ut idem fulgor visum meum reverberaret. |
2 | Vestem autem quasi ex albo serico induerat, et viridis coloris desuper tunicam habebat, quae diversis margaritis ubique ornata apparebat, atque velut in auribus, inaures, in pectore monilia, in brachiis vero armillas portabat, quae omnia velut ex purissimo auro erant, pretiosis lapidibus ornata. |
3 | Sed quasi in medio eiusdem septentrionalis plagae vidi aliam imaginem erectam stantem, formamque mirabilem habentem, in cuius summitate ubi locus capitis eius esse debebat, tanta claritas fulgoris radiabat, ut idem fulgor visum meum repercuteret. |
4 | In medio autem ventris ipsius caput hominis capillos canos, barbamque habens apparebat, et pedes eius similitudinem pedum leonis imitabantur. |
5 | Sed et sex alas habebat, quarum duae ab humeris sursum ascendentes, et se recurvantes ad invicem se coniungebant, praedictamque claritatem tegebant; duabus autem a praefatis humeris usque ad verticem supradicti capitis deorsum se extendentibus; duabus vero a lumbis eiusdem imaginis usque ad talum pedum ipsius descendentibus, et se aliquantulum quasi ad volandum expandentibus, reliquo corpore velut piscium et non volatilium pennulis per totum velato. |
6 | Et in duabus alis quae se ad verticem praefati capitis extendebant, quinque specula apparebant, quorum unum in summitate dextrae alae erat, in quo scriptum videbatur, Via et veritas, et unum in medio eius in se scriptum habens: Ego ostium omnium arcanorum Dei sum, unumque in fine ipsius in quo scriptum continebatur: Ostensio omnium bonorum existo, atque in summitate sinistrae alae unum erat in se scriptum continens: Speculum sum in quo intentio electorum consideratur, et unum in fine eiusdem alae scriptum habens: Nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel. |
7 | Et imago haec dorsum ad aquilonum verterat. |
8 | Per totam autem occidentalem plagam velut teterrimas tenebras fumigantes aspiciebam, sed prope angulum eidem plagae qui versus septentrionem erat, nigerrimus ignis cum sulphure et densissimis tenebris ebulliens fere usque ad medietatem septentrionalis partis se recurvando extendebat. |
9 | Audivique vocem de coelo mihi dicentem. |