monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, III. Quod quaecunque Deus operatus est in charitate, humilitate et pace perfecerit, et expositio praescriptae visionis sub imaginibus harum trium virtutum ostensae. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, IV. Verba David ex psalmo XLIV Ecclesiam vario virtutum cultu decoratam commendantia.

1 'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.
2 ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: O Fili Patris, in desponsatione catholicae fidei astitit Ecclesia prosperitati supernorum desideriorum dotata humanitate tua, quae rubore sanguinis tui perfusa est, circumamicta quoque multiplicibus virtutibus, quas de domo patris tui tulit, cum in amplexus dilectionis tuae se posuit.
3 Ista quippe desponsatio per voluntatem omnipotentis Dei processit, qui illam cum fulgenti opere perfecit, ubi a summo usque ad imum hominem collegit, quem indumento iustitiae decoravit, cum Filius Dei pro redemptione hominis in carne pati voluit.
4 Homo enim opus dextrae Dei est, per quem ipse vestitus et vocatus ad regales nuptias est, quas humilitas fecit, cum Deus altissimus in ima terrae respexit, et ecclesiam de communi populo collegit, quatenus ille qui ceciderat per poenitentiam resurgeret, seque in sanctis moribus renovaret varietate virtutum quasi viriditate florum adornatus.
5 Superbia autem semper corrupta est, quia unamquamque rem comprimit, dividit et abstrahit; humilitas vero nulli quidquam rapit seu abstrahit, sed omnia in charitate retinet, et in ipsa Deus ad terras se reclinavit, atque omnes virtutes per ipsam collegit.
6 Virtutes namque ad Filium Dei tendunt, sicut virgo virum repudiando Christum sponsum suum vocat, ipsaeque humilitati adiunctae sunt, cum eas ad nuptias Regis perducit.
7 Verba haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum qui primus et novissimus est ad utilitatem credentium edita sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.584