Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, III. Quod quaecunque Deus operatus est in charitate, humilitate et pace perfecerit, et expositio praescriptae visionis sub imaginibus harum trium virtutum ostensae.
1 | Iterumque vocem de coelo ad me dicentem audivi: Omnia quae cunque Deus operatus est, ea in charitate, in humilitate ac in pace perfecit, quatenus etiam homo charitatem diligat, humilitatemque apprehendat, pacem quoque teneat, ne cum illo in interitum vadat, qui virtutes istas in primo ortu suo subsannabat. |
2 | Nam vides etiam quasi in medio praefatae australis plagae tres imagines, duas videlicet in quodam purissimo fonte stantes, circumsepto et ornato superius rotundo et perforato lapide, velut in ipso radicatae sint, quemadmodum arbores in aqua interdum crescere videntur, quae in fortitudine ardentis iustitiae tres virtutes in nomine sanctae Trinitatis sunt, quarum prima est charitas, secunda humilitas, tertia pax. |
3 | Charitas quidem et humilitas in purissima divinitate, de qua flumina beatitudinis fluunt existunt, quia hae duae virtutes ad liberationem et erectionem hominis, qui in imis peccatorum depressus iacebat, unicum Dei Filium per totum orbem terrae diffamatum demonstrant, cum corpus eius in cruce perforatum et sepultum mirabili potentia divinitatis surrexit, lapidemque fortitudinis et honoris se esse ostendit, quoniam omnia miracula quae idem Filius Dei in mundo gessit ad gloriam Patris sui reduxit. |
4 | Nec eaedem virtutes a divinitate separatae sunt, sicut nec radix ab arbore secernitur, quia Deus charitas existens, in omnibus operibus et iudiciis suis humilitatem tenet. |
5 | Charitas enim et humilitas cum eodem Dei Filio ad terras descendentes, eum ad coelos redeuntem reduxerunt. |
6 | Altera quidem purpureo, altera autem candido fulgore ita circumdata, ut eas perfecte intueri non possis, quod designat charitatem in coelesti amore velut purpuram ardere, humilitatem vero terrenas sordes in candore rectitudinis de se excutere. |
7 | Quod quamvis mortali homini difficile sit per omnia imitari quandiu vivit in carne, Deum tamen super omnia diligere, et se in omnibus humiliare propter mercedem aeternorum non negligat. |
8 | Quod autem tertia imago extra eumdem fontem supra praefatum lapidem illius stat, hoc est quod pax quae in coelestibus manet etiam terrena negotia, quae extra coelestia sunt defendit, quia ipsam Filius Dei verus angularis lapis existens attulit, cum totum mundum nativitate sua illuminavit, et cum ipsum angeli in laudabili carmine suo Deum et hominem cognoverunt. |
9 | Eiusque facies tanta claritate fulget, ut ipsa claritas faciem suam reverberet, quoniam pax, quae per Filium Dei surrexit, non ita ut in supernis est, in terrenis teneri potest, quia cum coelestia in stabilitate unanimitatis semper sint, terrena in titubatione hac et illac proiecta multotiens immutantur. |
10 | Sed tamen homo, qui opus Dei est, ipsum laudabit, quoniam anima hominis in laude erit, ut angelus est, quia dum homo in saeculo vivit, terram colit quomodo vult et quomodo desiderat, Deumque ostendit, quoniam secundum illum signatus est. |
11 | Et coram eis beati ordines sanctorum velut in nube apparent, quos diligenter intuentur, quia per charitatem et humilitatem ad gloriam supernae celsitudinis pervenitur, cum mentes fidelium quasi nubes de virtute in virtutem fluunt, ubi etiam illos charitas et humilitas diligenti examinatione et tuitione considerantes, ad desideria supernorum strenue et leniter accendunt. |
12 | Nam charitas ornatrix operum Dei est, quemadmodum annulus per nobilem lapidem ornatur; humilitas autem in humanitate Filii Dei aperte se manifestavit, qui de integra stella maris surrexit. |
13 | Et ipse casum primi hominis non extimuit, nec expulsio primi hominis eum exterruit, quoniam nullum peccatum ipsum tetigit, quia totus in divinitate radicatus fuit, sed quidam qui eum videbant et cum eo ibant exaruerunt, et velut arida folia ceciderunt. |
14 | Ipse tamen in locum eorum alios germinare fecit, nec ullius hominis consilium habuit, quomodo inimicos suos superaret, qui ab eo voluntate propria ceciderant. |
15 | Sed et otiosus non erat sicut primus homo in casu suo a bonis operibus vacabat, quoniam in gloriosiorem vitam, quam prius positus fuisset, hominem renovabat, nec in sedem superbiae se reclinavit, quemadmodum diabolus qui hominem cum pestilentia inobedientiae decepit, timoremque non habuit, quomodo hominem illi auferret, quia caput eius valida fortitudine conterendum praescivit. |
16 | Praedictis quoque virtutibus Ecclesia exornata et dotata in cubiculum regis ducebatur, ut scriptum est: |