monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 12 > 2
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, I. Visio brevis de tribus imaginibus, et descriptio status vel habitus earum, et de ordinibus sanctorum coram eis apparentibus. <<<     >>> III. Quod quaecunque Deus operatus est in charitate, humilitate et pace perfecerit, et expositio praescriptae visionis sub imaginibus harum trium virtutum ostensae.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, II. Verba primae imaginis, virtutis scilicet charitatis, magnificentiam operum suorum in angelis et hominibus, et in doctrina prophetarum et apostolorum enarrantis, et excellentiam virtutum sapientiae et humilitatis summa laude extollentis.

1 Prima autem imago dicebat: Ego charitas viventis Dei claritas sum, et sapientia mecum opus suum operata est, atque humilitas quae in vivo fonte radicavit adiutrix mea exstitit, ipsique pax adhaeret.
2 Et per claritatem quae ego sum vivens lux beatorum angelorum fulminat, quoniam sicut radius a lumine fulget, ita claritas haec beatis angelis lucet, nec esse debuit quin luceret, sicut nec lux absque fulgore est.
3 Ego enim hominem scripsi, qui in me velut umbra radicatus fuit, quemadmodum umbra cuiusque rei in aqua conspicitur.
4 Unde et vivus fons sum, quia omnia quae facta sunt velut umbra in me fuerunt, et secundum umbram hanc homo factus est cum igne et aqua, quemadmodum et ego ignis et aqua viva sum.
5 Quapropter et homo in anima sua habet, ut quaeque secundum quod vult ordinet.
6 Omne autem animal umbram habet, et quod in ipso vivit, ut umbra in eo hac et illac vadit, et cogitationes in rationali animali sunt, in brutis autem animalibus non, quoniam illa tantum vivunt et sensus habent quibus cognoscunt quid fugere, vel quid appetere debeant; sed tantum anima a Deo spirata rationalis est.
7 Claritas quoque mea prophetas obumbravit, qui per sanctam inspirationem futura praedixerunt, ut in Deo omnia quae facere voluit antequam fierent umbra fuerunt; sed rationalitas cum sono loquitur, et sonus velut cogitatio est, et verbum quasi opus.
8 De umbra autem hac scriptura Scivias processit per formam mulieris, quae velut umbra fortitudinis et sanitatis erat, quoniam vires istae in ea non operabantur.
9 Vivens itaque fons Spiritus Dei est quem ipse in omnia opera sua dividit, quae etiam ab ipso vivunt vitalem vitam per eum habentia quemadmodum umbra omnium in aqua apparet, et nihil est quod manifeste hoc videat unde vivit; sed tantummodo illud sentit per quod movetur.
10 Et ut aqua illud quod in ipsa est fluere facit, sic et anima vivens spiraculum est, semper in homine manens, eumque sciendo, cogitando, loquendo et operando quasi manare facit.
11 In umbra quoque hac sapientia aequali mensura omnia metiebatur, ne aliud pondere suo aliud excederet, et ne etiam aliud ab alio in contrarium moveri posset, quoniam ipsa superat et constringit, omnem diabolicae artis malitiam, quia ante initium omnium initiorum fuit, et post finem eorum in fortissima vi sua erit, nec ullus resistere valebit.
12 Nam nullum in auxilium suum vocavit, nec ullius eguit, quoniam prima et novissima fuit, nec ab ullo responsum accepit quia prima et cunctarum rerum institutionem operata est.
13 Et in se ipsa, et per se ipsam constituit omnia pie et leniter, quae etiam a nullo inimico destrui poterunt, quoniam inceptionem et finem operum suorum excellenter vidit, quae omnia pleniter composuit, ita ut etiam omnia per ipsam regantur.
14 Ipsa quoque opus suum inspexit quod in umbra aquae vivae in rectam constitutionem ordinavit, cum etiam per hanc praedictam et indoctam muliebrem formam quasdam diversarum rerum naturales virtutes, quaedamque scripta vitae meritorum nec non et quaedam alia profunda mysteria aperuit, quae illa in vera visione videns valde debilitata est.
15 Sed ante omnia haec sapientia verba prophetarum, verbaque aliorum sapientium, nec non et Evangeliorum in vivo fonte hauserant, aeque discipulis Filii Dei commiserat, quatenus flumina vivae aquae per illos in totum orbem diffunderentur, quibus homines velut in rete ducti ad salvationem reducerentur.
16 Fons utique saliens viventis Dei puritas est, et in ipsa claritas eius resplendet, in quo splendore Deus cum magno amore omnia complectitur, quorum umbra in salienti fonte apparuit, antequam Deus ea in formis suis prodire iussisset.
17 Et in me charitate omnia resplenduerunt, splendorque meus formationem rerum ostendit, sicut umbra formam indicat, atque in humilitate quae adiutrix mea est, per iussionem Dei creatura processit, in eademque humilitate Deus ad me se reclinavit, quatenus arida folia quae ceciderant, in ea beatitudine relevaret, qua omnia quae vult facere potest, quoniam illa de terra formaverat, unde et post casum ea liberavit.
18 Nam homo pleniter factura Dei est qui coelum respicit et terram dominando conculcat, et omnibus creaturis imperat, quia per animam altitudinem coeli aspicit.
19 Quapropter et per illam coelestis est, sed per visibile corpus terrenus existit.
20 Deus itaque honinem in imis iacentem in humilitate collegit contra illum qui in confusione de coelo proiectus est, quoniam cum antiquus serpens per superbiam scindere vellet angelorum concordiam, Deus ipsam forti potentia sua tenuit ne per rabiem illius laceraretur.
21 Satan enim in altis gloriam magnam habens in se computavit se posse facere quaecunque vellet, ne ob hoc gloriam siderum perdere, sed omnia habere volebat, et ideo cum ad omnia inhiaret, perdidit totum quod habebat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.581

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 8, I. Visio brevis de tribus imaginibus, et descriptio status vel habitus earum, et de ordinibus sanctorum coram eis apparentibus. <<<     >>> III. Quod quaecunque Deus operatus est in charitate, humilitate et pace perfecerit, et expositio praescriptae visionis sub imaginibus harum trium virtutum ostensae.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 12 > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik