Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XVII. Verba David ex psalmo CIII, et de his qui in baptismo per infidelitatem remissionem delictorum non percipiunt, et de his qui in eo per fidem mundantur.
1 | 'Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. |
2 | ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: O Deus et rector, qui omnia iuste dispensas, tu posuisti recto iudicio tuo tenebras poenarum ad vindictam malorum, de quibus etiam erecta est nox, quod perditio est reproborum, quia dum increduli in tenebris infidelitatis sunt, tenebras mortis incurrunt. |
3 | Et sic deinde aeternaliter in perditionem ruunt, et in ipsa nocte fidei luce carente pertranseunt omnes qui feroces sunt in tyrannide, et infructuosi in incredulitate, quoniam dum infidelitatem non deponunt, et ad te Deum per gratiam baptismi non currunt, quasi nunquam fuerint, in oblivionem ibunt. |
4 | Sed fidelis ille est qui, deposita tenebrositate incredulitatis, et fugata nocte aeternae damnationis, pertransit universos mores bestiales, atque infructuosas actiones, se ad vitam convertens, quam ille qui vita est attulit, diabolo quoque renuntians, et in lavacro baptismi se mundans. |
5 | Filius enim Dei discipulis suis hominem in aqua regenerandum esse evangelizavit, alioquin in coelum non levaretur, nisi prius per aquam et Spiritum sanctum a peccatis mundaretur, quia cum homo seminatur ex patre in matrem missus, et ex ea generatus, in baptismo inspirationem Spiritus sancti recipit, et sic etiam particeps sanctitatis fit; infidelis autem a sanctitate proiicitur, et in poenalia loca mittitur. |
6 | Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt. |