monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9 > 9 > 26 > 82 > 18 > 17 > 16
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XV. Verba Christi in Evangelio de potestate a Patre sibi tradita loquentis et quomodo intelligenda sint. <<<     >>> XVII. Verba David ex psalmo CIII, et de his qui in baptismo per infidelitatem remissionem delictorum non percipiunt, et de his qui in eo per fidem mundantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XVI. Quia prophetarum verba ante Incarnationem Domini obscura et ignota intelligi non poterant; sed Christus secundum ea vivens in mundo, et haec adimplens intelligibilia reddiderit, et quod per aquam baptismi et originale et actualia peccata in fide Trinitatis abluantur.

1 Filius namque Dei ambulabat super pennas ventorum, quoniam prophetae pennae verborum Spiritus sancti fuerunt, quia ut Spiritus sanctus eos inspiraverat, sic ipsa loquendo prophetabant.
2 Atque in hoc exemplum eidem Filio Dei dederant, quoniam secundum quod ipsi de eo praedixerant, ita et ipse in mundo manens faciebat, hominemque humero suo ad coelos et ad paradisiaca loca ut praefatum est reportavit.
3 Supernam autem mansionem et paradisiacum locum Deus hoc modo constituit, sicut homo qui aedificia subditis suis aedificat.
4 Atque in haec eadem loca Filius Dei animas fidelium in praecepto Patris sui a tartareis locis ereptas secum tulit, ut homo ille facit, qui civitatem suam cum paucis hominibus primum comprehendit, quam postea magna multitudine implet.
5 Omnipotens itaque Deus ante Incarnationem Filii sui haec omnia praesignaverat, hominique creaturam ad operandum concesserat; sed solus homo erectus visu suo sursum ad coelum aspicit, caetera autem animalia ad terram prona et homini subdita sunt; et sic homo per rationalem spiritum inexstinguibilis est, per carnem vero cum vermibus putribilis.
6 Et prophetia verbis infantium similis erat, quorum verba intelligi non possunt, sed postquam maturiores fuerint, tunc verba ipsorum intelliguntur, et sic ante incarnatum Dei Filium prophetia ignota fuit, nec intelligebatur, in Christo autem aperiebatur, quia ipse radix ramorum omnium bonorum existit.
7 Radix enim primum gramen profert, et gramen germen, deinde germen ramos, rami vero flores et flores fructum, et sic etiam et radix Adam ostendit, gramen patriarchas, germen prophetas, rami sapientes, flores vero legalia praecepta, fructus autem Filium Dei incarnatum, qui per aquam fideles et credentes in remissionem peccatorum reduxit.
8 Per aquam enim omnem blasphemiam peccatorum mundavit, quae in Adam surrexit, et quemadmodum ignis per aquam exstinguitur, ita et originale crimen ac caetera peccata in lavacro baptismi abluuntur, et quoniam Spiritus sanctus in aquam venit, hominem per circumcisionem peccatorum mundavit.
9 Animam quoque eius, quae per deceptionem antiqui serpentis venenosa fuit, sanctificavit, ita ut illa in communione verae fidei deinceps tabernaculum ipsius existat.
10 Quapropter de illo qui in baptismo remissionis peccatorum non abluitur, David inspiratione mea loquitur dicens:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.580

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik