Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XV. Verba Christi in Evangelio de potestate a Patre sibi tradita loquentis et quomodo intelligenda sint.
1 | 'Omnia tradita sunt mihi a Patre meo [Matth. XI].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ego qui Verbum et Filius Dei sum a Patre meo exivi, a quo mihi tradita sunt omnia quae ipse praedestinaverat, producens in formas, quemadmodum verba proferunt cogitationes quae in corde latent. |
2 | Ad quem iterum vado Incarnationis meae dispensatione completa, opere scilicet quod mihi commisit in eadem aeternitate qua semper ante aevum cum ipso eram inseparabiliter manens, qui me propter numerum supplendum quem constituerat misit. |
3 | Et sicut in excelsis creandi potestatem, sic etiam in inferioribus mundi partibus quod creatum perierat, ab eo reparandi potestatem accepi. |
4 | In vera namque Dei praescientia omnia ut futura erant aeternaliter latuerunt, quae postea per Verbum suum; scilicet Filium suum creavit; cui etiam liberandi quae creaverat, ac regendi potestatem commisit, et sic omnia Filio suo tradita sunt, qui ante aevum in deitate Patri coaeternus erat, et consubstantialis. |