Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XIV. Quia Filius Dei in his quae per carnem gessit vel pertulit, universa quae et ante legem et in lege de ipso vel typicis factis significata, vel mysticis verbis praenuntiata sunt, compleverit; et quod post ascensionem suam instar duodecim ventorum seu duodecim signorum coeli, misso Spiritu duodecim apostolos roborans, et per praedicationem eorum mundum illustrans omnia in melius convertit.
1 | Iste Filius Dei incarnatus omnia praeterita miracula, quae eum praecesserant, in semetipso complevit, ut supra dictum est. |
2 | Nam in infantia sua cum Herodes illusus est a Magis, quaerens eum perdere, casum antiqui serpentis ostendit, qui coelestia studebat perturbare. |
3 | In pueritia autem sua tempus quod ab Adam usque ad Noe erat demonstravit, cum contra ignorantiam Adae magnam sapientiam in se habuit, ita ut eum nulla macula peccati tangeret, ubi etiam aestimatio diaboli, qui hominem ex toto perditum esse putabat, per hoc decepta est, cum nesciret quod Deus humana forma indutus fuisset. |
4 | Omnes enim qui eum tunc videbant et audiebant admirabantur dicentes: 'Talia nunquam vidimus nec audivimus qualia in hoc puero sunt,' scilicet quod in simplici et in indocta pueritia, magnae profunditatis sapientia apparet. |
5 | Haec dicentes nesciebant eum radicem esse scientiae angelorum et hominum, nec illum de quo angeli et homines radicati sunt. |
6 | Ipse quoque in humanitate sua erexit illud quod per Adam defecerat, videlicet revelationem iustitiae, quoniam omne opus suum patri suo ascripsit, et sicut arbor de viriditate radicis grossos suos profert, ita et ipse in divinitate de qua in humanitate radicavit, universa opera sua perfecit, quia ab illa venit, et cum illa absque omni divisione est. |
7 | Sed et in carne sua in melius sordida opera hominum reparavit, et doctrina sua cum inspiratione Spiritus sancti, sanctitatem eos induit, atque tali modo velut quodam diluvio dimersos et peccatis mortuos, ad vitam iustitiae revocavit, quemadmodum et sub Noe praesignatum fuerat. |
8 | Idem autem Filius Dei in carne iuvenis apparens, tempus a Noe usque ad Abraham cui circumcisio iniuncta est in se declaravit, quoniam ipse in aquam se mittens, illamque in corpore suo sanctificans, magnas quoque virtutes faciens, ostendit, quod homines post diluvium sanctius quam ante diluvium viventes, atque incesta quae prius dilexerant repudiantes, ab iniustitia oblivionis Dei cessabant, ita ut nuditas incesti operis, in confusionem duceretur. |
9 | Castitas quippe in eodem Filio Dei luxuriam conculcavit, atque fune magisterii eam ligavit; ipsamque per abstinentiam peccatorum sibi servire coegit, quia ipse Filius Dei omnem iustitiam per se ostendens et docens, eam per abscisionem peccatorum in humanitate sua perfecit, quemadmodum etiam circumcisio, quae in uno loco ad confusionem serpentis facta est, manifestavit. |
10 | Sed cum deinde carnalia praecepta, quae per Moysen data sunt, in semetipso complesset, ligaturam vinculorum caeteraque opprobria passus, vivaque hostia in cruce pro ovibus suis factus, a saeculo declinavit, velut dies a nocte separatur, quia postquam plurima signa fecerat, et per semetipsum multa occulta miracula ostenderat, de terra ablatus est. |
11 | In passione et in morte quoque sua manifestavit Babylonicam potestatem, cum filii Israel in captivitatem ducti sunt, sicut et ipse gentibus ad crucifigendum traditus est. |
12 | Et tunc discipuli eius tristes effecti sunt, sicut et praefati captivi laetitiam deponentes, organa sua in lugubres voces mutaverunt. |
13 | Qui tamen a morte resurgens, discipulisque in quamplurimis argumentis apparens, reversionem praefatorum captivorum per hoc notavit. |
14 | Atque ubi eosdem discipulos ire in orbem universum iussit, quatenus credentes baptizarent, et eos post ascensionem suam infusione Spiritu sancti confortavit, ne diversis tribulationibus adversariorum victi succumberent, sed ut illos gloriosis miraculis superarent, veterem legem carnaliter finitam ipsamque in spiritualem vitam esse conversam demonstravit. |
15 | Eos quoque, quantum capere potuerunt, docebat, quia eum nondum ut in divinitate sua est videre valebant, quemadmodum homo qui formam alterius inspicit, sed tamen animam eius intueri non praevalet. |
16 | Nam cum Pater eum in cor suum unde exierat, et ubi nunquam deerat retraxit, sicut homo anhelitum suum in se reducit, omnes exercitus angelorum, omniaque coelestia arcana eum Deum et hominem palam videbant. |
17 | Unde et ipse discipulos suos illo igne tangebat, de quo in ventre matris suae conceptus est, fortissimamque vim super vim leonis, qui bestias non timet, sed capit, in igneis linguis illis infudit, ne homines vererentur, sed ut eos caperent. |
18 | In aliam enim vitam quam prius non cognoscebant Spiritus sanctus eos mutavit, spiramineque suo eos ita suscitavit, quod se homines esse nesciebant. |
19 | Atque in maiore et fortiore parte ipsos visitavit, quam ullum antea seu postea visitaret, quoniam prophetae plurima per Spiritum sanctum loquebantur, multique plurima miracula post eosdem discipulos faciebant; nullus tamen eorum igneas linguas videbat. |
20 | Per hoc etiam quod exterioribus oculis igneas linguas videbant, interius sic confortabantur, ut omnis timida motio periculorum eis ita in venis auferretur, quatenus in nullo periculo terrorem aut timorem haberent; quam fortitudinem divina vis ipsis in igneis linguis infixerat. |
21 | Omnipotentem enim Patrem decebat, ut hunc duodenum numerum quem Filio suo coniunxerat conservaret, quatenus iidem discipuli alios docerent, quae ab eo audierant. |
22 | Et sic etiam Deus firmamentum constituit, et firmitatem ipsius cum flatibus duodecim ventorum, et duodecim signis currentium mensium composuit, et ut idem firmamentum omnia officia sua cum igne perficit, ita et isti in omnibus miraculis igne Spiritus sancti firmati sunt, quoniam doctrina eorum ut flatus ventorum in omnem terram exivit, et ut sol illuxit, atque martyria ipsorum velut cum austro ardebant. |
23 | Menses enim cursum suum cum omnibus illis quae firmamentum sustentant perficiunt, et Deus cum veridicis hominibus istis omnia signa sua in catholica fide complevit, ac decimum numerum, qui homo est, quem dragma illa significat, quam sapientia invenit, per Filium suum ad coelestia reduxit. |
24 | Sic Unigenitus Dei et Filius Virginis, cuius nomen est Stella maris, de quo omnia flumina exeunt, et ad quod iterum redeunt, quemadmodum et de eodem Unigenito Dei omnes salvationes animarum venientes, iterum in ipso manent, omnia quae praedicta sunt, quae ante eum in lege, seu ante legem fuerunt, per semetipsum perfecit. |
25 | Omnia quoque in meliorem statum convertit, ita ambulans super pennas ventorum, id est in praefatis mirabilibus excellens facta patriarcharum et verba prophetarum, ad documenta scriptaque omnium doctorum, atque in humanitate sua super omnem creaturam quae homo est volans; omnemque creaturam a Patre suo in haereditatem accipiens, ut etiam discipulis suis loquebatur dicens: |