monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XII. Quia per Verbum sine initio ex Patre ortum omnia creata, et per idem Verbum in Virgine carnem factum, homo redemptus sit. <<<     >>> XIV. Quia Filius Dei in his quae per carnem gessit vel pertulit, universa quae et ante legem et in lege de ipso vel typicis factis significata, vel mysticis verbis praenuntiata sunt, compleverit; et quod post ascensionem suam instar duodecim ventorum seu duodecim signorum coeli, misso Spiritu duodecim apostolos roborans, et per praedicationem eorum mundum illustrans omnia in melius convertit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XIII. Verba David ex psalmo CIII ad hoc ipsum spectantia, et quomodo intelligenda sint.

1 'Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.
2 ' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Domine Deus, tu es ille qui facis iusta et recta desideria fidelium esse ascensum tuum, ita ut regnes in cordibus illorum, et qui etiam itinera tua dirigis super verba et scripta doctorum, ubi illos excellis, quia sine macula incedis, nullum delictum in te sentiens.
3 Quapropter et nubes ascensus tui sunt, quas velut scalam tibi fecisti, cum per indumentum tuum, o Fili Dei, eas ascendisti, quod de unica et integerrima Virgine, cuius claustrum nullus unquam aperuit, nec tetigit, assumpsisti, quia velut ros in terram, ita in eam intrasti, nec de radice viri, sed de divinitate radicatus es, quemadmodum radius solis terram confovet, ut germen suum proferat.
4 Ex ipsa quoque sicut in ipsam absque omni corruptione et dolore, quasi in somno existi, sicut etiam Eva a dormiente viro sumpta est, quam idem vir sine vulnere cum gaudio inspexit, et ita etiam unica Virgo Filium suum in sinu suo cum gaudio amplexa est.
5 Et Eva non ex semine, sed ex carne viri creata est, quoniam Deus illam in eadem vi creavit, qua et Filium suum in Virginem misit, nec Evae virgini et matri, nec Mariae matri et virgini aliae postmodum similes inventae sunt.
6 Hoc modo Deus forma hominis se induit, deitatemque suam cum illa obtexit, quae angelis in coelo visibilis est, quod habitaculum eius existit.
7 Unde etiam et homo, quem in altitudine et latitudine ac in profunditate formaverat habitaculum eius est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.578