Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XII. Quia per Verbum sine initio ex Patre ortum omnia creata, et per idem Verbum in Virgine carnem factum, homo redemptus sit.
1 | Et haec omnia per Filium Dei incarnatum revelata sunt, quia qui in eum credunt salvabuntur, qui vero se ab illo avertunt condemnabuntur, quoniam ipse non de radice terrae, sed de integra virgine per voluntatem Patris processit, ante Incarnationem suam cum Patre omnia creans, post Incarnationem vero suam hominem quem plasmaverat salvans, quia formam hominis absque peccato induit et per hominem quem creaverat redemit; quod nullus alius facere potuit quam ille qui hominem creaverat. |
2 | Nam cum Adam simplex et lucidus filius esset, vigilans et dormiens exstitit, quatenus per spiritum saperet, et per somnum caro illius requiesceret, et sic in immutabilem terram voluptatis ductus est, ut per spiritum immortalitatem cognosceret, et ne per exteriorem visum oculorum invisibilia negaret. |
3 | Immortalis quidem vita nullam nebulosam lucem habet, quemadmodum formatus oculus, qui per modicum tempus videt, quia illi tenebrae iterum accedunt; et hoc homo patitur, quoniam oculus ipsius nebulosa pelle obductus est. |
4 | Et pupilla oculi visum interiorum oculorum qui carni ignotus est ostendit; palpebra vero virum carnis qui exterius funditur demonstrat. |
5 | In duobus itaque modis scientiae omne opus hominis perficitur. |
6 | Scientia namque interioris visus hominem divina docet, sed hoc caro prohibet, scientia autem obcaecata nocturnalia opera secundum visum serpentis operatur, qui lumen non videt. |
7 | Unde et ab operibus lucis quoscunque potest avertit, sicut et in Adam fecit, cum in ipso lumen vitalis scientiae disturbavit. |
8 | Scientia quoque in Adam velut prophetia fuit, et haec usque ad Filium Dei hominem factum perduravit, ita quod ipse illam per se illustraret, quemadmodum sol totam terram illuminat, et quod omnia quae praedicta sunt, scilicet quae ante legem, et sub lege facta dignoscuntur, spiritualiter in se complevit, cum se totum superno Patri obtulit, ut etiam scriptum est. |