monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 11
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, X. De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium. <<<     >>> XII. Quia per Verbum sine initio ex Patre ortum omnia creata, et per idem Verbum in Virgine carnem factum, homo redemptus sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, XI. Verba David ex psalmo LXII ad idem pertinentia, et quo sensu accipi debeant.

1 'Et in velamento alarum tuarum exsultabo; adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
2 ' Huius sententiae intellectus hoc modo, accipiendus est: In defensione protectionum tuarum, o Deus, gaudebo, cum a gravedine peccatorum liberatus fuero; et quia desideravit anima mea in bonis operibus venire post te, idcirco me alta suspiria trahentem et ad te vociferantem collegit potentia fortitudinis tuae, quatenus amodo ab inimicis meis salvus sim.
3 Nam ego opus sum quod operatus es, quoniam ante antiquitatem dierum in ordinatione tua habuisti, quod me hoc modo faceres, ut omnis creatura mihi adesset; et cum me creares, mihi secundum te operari dedisti, sicut etiam tu me feceras, unde tuus sum, carnemque immaculatam sicut te Creatorem decuit induisti, et sic fimbriam vestimenti tui dilatasti.
4 Quapropter etiam cum laudibus coelum movisti, illudque cum varietate omnis ornatus in circumcinctione angelorum circumdedisti, qui ad plenum mirari non possunt, cum se velut in circumcinctione cinguli laudum circumdant, quod hominem sic fecisti, quia cingulo laudis illius qui coelestem gloriam recusavit, cum ab ipso evanuit, hominem circumcinxisti, eumque indumento tuo ita firmasti, ut amodo in laude non evanescat.
5 Sed et angeli mirantur, quia de mortali Adam vestimentum tuum tulisti, quod tamen ideo fecisti, quatenus idem transgressor revivisceret, et ut divina claritas, quae nulla sciscitatione experimenti finiri potest, coelesti angelo claresceret dicens: 'In conspectu meo semper es, et ideo revocatione non indiges, sicut ille qui per indumentum meum inventus es, quoniam ad plenum me non negaverat, cum per alium seductus fuerat.
6 Cum enim similitudinem meam quaesivit mortalis factus est, unde et per cruciamenta indumenti mei revocandus erat, ne societas fraternitatis tuae in ipso periret, quia quamvis te sine carne, et eum cum carne creaverim, utrumque tamen virum feci.
7 'Tali modo occulta Divinitas, quae tota iusta est, et quae a nullo perfecte videtur, nisi quantum se ipsa revelare dignatur, angelo qui in coelestibus sine casu permanserat se ostendit.
8 Ipsa namque in comprehensione dexterae suae plenitudinem hanc habet, ut nullus, qui cum pupilla oculi fidei ipsam inspicit pereat, quoniam illi qui eam oculo fidei non inspiciunt, ab aspectu ipsius evanescunt, sicut et perditus angelus et ei consentientes perierunt.
9 Cum enim Deus omnia creasset, omnia etiam bene ordinavit, illis videlicet praemia meritorum, qui ad eum aspiciunt; illos autem diiudicando, qui in eum respicere nolunt, ut praedictum est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.576

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik