monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 34 > 10
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, IX. De significationibus hostiarum et circumcisionis et legis quae per prophetiam in Patribus incarnandum Dei Filium praecesserunt, et de praedicatione prophetarum, et quod homo salvari non posset nisi Verbum caro fieret, et de suggestionibus diaboli, quibus homines illudendo decipit, et de modis subventionum quibus semper Deus resistit. <<<     >>> XI. Verba David ex psalmo LXII ad idem pertinentia, et quo sensu accipi debeant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, X. De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium.

1 Quod autem quasi alias innumerabiles hominum imagines per totam australem plagam sicut nubem in aere fluentem vides, hoc est quod multitudo credentium qui Filium Dei in ardenti iustitia imitati sunt et imitantur, mentes suas ad coelestia elevantes, de virtute in virtutem ascenderent et ascendunt.
2 Quorum alii in capitibus suis velut coronas ferunt, quoniam isti cum mentes suas sursum erigunt, iustis et sanctis desideriis cordium suorum animabus suis ornatum supernorum praemiorum imponunt, quia bona desideria initium bonae incoeptionis sunt, alii ut palmas valde ornatas in manibus suis tenent, quoniam victoriam boni certaminis in operibus suis ostendunt; alii ut fistulas, id est mercedes, quas in timore et amore Dei per doctrinam suam promeruerunt; alii, ut citharas, videlicet praemia durae et angustae viae, quae ad vitam ducit; alii ut organa, quia multiplices virtutes, quae in laudibus ad Deum tendunt, in eis apparent; sonusque eorumdem instrumentorum quemadmodum dulcis sonus nubium intonat, quoniam laudes quae in praedictis virtutum dignitatibus et remunerationibus resonant, exoptabili merito in virtutibus operantium, mentesque suas ad coelestia extollentium consonant, quia secundum quod homines bona in rectitudine facientes promerentur, mercedes eorum in remuneratione erunt.
3 Mentes itaque fidelium, ut praefatum est, velut nubes discurrunt, cum in desiderio animae in quo beatus homo quaerit a Deo opus quod operetur, nunquam saturatur, sicut nec rivuli de mari fluentes, ab inundationibus suis desistunt.
4 Et quoniam sancta desideria, quae initium omnium bonorum existunt, ipsis hoc modo ut praefatum est infixa sunt, Deus cum coelesti militia eos coronat, quia ipsi ita adhaerent, quod nullo modo ab eo separabuntur.
5 Ordinatio enim Dei in creaturis primum designavit quod homo in spiritali vita revivificari debuit, quia cum in lege quaedam pecora ligari, occidi ac comburi, eorumque sanguinem spargi praecepit, quosdam homines sicut nubes currentes, et ad ipsum respicientes, in amore eius torqueri, et occidi, atque sic immolari praemonstravit.
6 Et quoniam isti ubera virtutum sugunt, quatenus luxuriam aliaque vitia fugiant, victoriam palmarum ferunt, cum etiam sanguinem suum effundunt, antequam per opera infidelitatis ex reti iustitiae cadant; sic duobus modis se cruciantes, videlicet contra corpus suum pugnando, atque per ordinationem Dei sanguinem suum effundendo.
7 Unde etiam angelis qui Deo semper assistunt assimilantur.
8 Qui autem per doctrinam omnipotentis Dei officium suum exercent, alios docendo, fistulis sanctitatis resonant, cum per vocem rationalitatis iustitiam in mentes hominum canunt; sicut etiam verbum dictat, et sonus resonat, et ut per sonum verbum auditur, et circumdatur, quatenus audiri possit.
9 Et ut per fistulam vox multiplicatur, ita in timore et amore Dei vox doctoris in hominibus multiplicari debet, ubi fideles congregat, et infideles fugat.
10 Hoc modo et alii exsurgunt, qui se ipsos contemnunt et abiiciunt, in virginitatis pudore se constringentes, voluptatemque saeculi pro poena habentes, atque in angelicis laudibus perseverant, et sicut aquila in pleno desiderio cordium suorum ad Deum volant, similes aurorae quae solem praecedit existentes, et cum oculis columbinae simplicitatis Deum semper intuentes.
11 Quapropter et in citharis Deum cui hoc modo adiuncti sunt, huiusmodi laudes referunt, quas humana scientia nequaquam explicare potest.
12 Sed et alii sunt qui innumerabiles virtutes quemadmodum manipulos in praeceptis Dei ad se colligunt, atque humilitati reginae virtutum in organis militant, cum se ipsos quasi ad terram pro Dei timore et amore prosternunt.
13 Humilitas enim ipsam imitantibus coelum aperit, eamque negligentibus illud claudit, ita ut nulla persecutione inimicorum reserari possit, superbiamque in infernum deiicit, qui haereditas hominum elatarum mentium est.
14 Atque cum his qui cum ea militant in coelo dominatur; quia sicut cum generibus vocum organa ad sonum laudis convertuntur, ita Deus laudes hominum ad similitudinem angelorum constituit, quoniam ut coelestis exercitus in conspectu Dei superbiam superavit, ita et homines qui se a malis continent, superbiam in semetipsis semper superant.
15 Homo namque opus dexterae omnipotentis Dei, quod ipsa operata est existit, chorumque perditorum angelorum implebit, et ideo etiam in defensione bonorum angelorum est.
16 Et in his duobus ordinibus angelorum et hominum Deus valde delectatur, videlicet in laudibus angelorum, ac in sanctis operibus hominum, quia cum his secundum voluntatem suam omnia perficit, quae sic in aeternitate praescita fuerant.
17 Angelus autem coram Deo stabilis est, homo vero instabilis, et ideo convenienter opus hominis deficit; laudes autem angelorum non deficiunt.
18 Coelum quoque et terra Deum tangunt, quoniam per ipsum facta sunt, et ad gloriam Dei sunt; sed quia homo mortalis est, divinae revelationes quae prophetis et sapientibus aliquando manifestantur, velut umbra multoties obnubilantur.
19 Cum autem homo ex mutabilitate immutabilis fuerit, tunc claritatem Dei cognoscendo videbit, et cum Deo permanebit, quemadmodum David servus meus in voluntate mea dicit:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.575

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, IX. De significationibus hostiarum et circumcisionis et legis quae per prophetiam in Patribus incarnandum Dei Filium praecesserunt, et de praedicatione prophetarum, et quod homo salvari non posset nisi Verbum caro fieret, et de suggestionibus diaboli, quibus homines illudendo decipit, et de modis subventionum quibus semper Deus resistit. <<<     >>> XI. Verba David ex psalmo LXII ad idem pertinentia, et quo sensu accipi debeant.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 34 > 10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik