monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, VIII. Quod altera imago tempus illud quod post diluvium sub lege fuit designet, et varietates diversi habitus eius, distinctiones temporum ab ipso diluvio usque ad adventum Domini, vel finem saeculi, et qualitates morum hominum qui in eis sunt vel futuri sunt significent. <<<     >>> X. De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, IX. De significationibus hostiarum et circumcisionis et legis quae per prophetiam in Patribus incarnandum Dei Filium praecesserunt, et de praedicatione prophetarum, et quod homo salvari non posset nisi Verbum caro fieret, et de suggestionibus diaboli, quibus homines illudendo decipit, et de modis subventionum quibus semper Deus resistit.

1 Itaque tempus hoc post diluvium a Noe usque ad Filium meum incarnatum se extendit, qui in se credentes ad spiritalem intellectum convertit, ubi et aliud tempus non secundum carnem, sed secundum spiritum ad vitam processit.
2 In Noe enim multa miracula ostendi, sicut etiam in prima apparitione in Adam quamplurima miracula perfeci, quoniam ut in Adam omnes nascituros homines praevidi, ita etiam in Noe novum saeculum resurrecturum praesignavi.
3 De germine namque isto fortissimi et velocissimi prophetae surrexerunt, qui linguam suam acuentes, ea quae in Spiritu sancto videbant, fiducialiter protulerunt, scilicet quia Deus Verbum suum, quod in ipso ante aevum fuit, in mundum missurus esset.
4 Et hoc sic incarnatum est, ut totus mundus inde miretur, atque ad hoc miraculum linguae ipsorum velociter mundum transibant, cum speciosum pro filiis hominum ad terras venturum affirmarent.
5 Sed et rationalitas dictat, et secundum dictatum opus exercetur, quia si dictatus non procederet, opus non subsequeretur.
6 Mundum enim et hominem Deus in Verbo suo dictavit.
7 Nam Verbum, quod sine initio est, opus quoddam dictavit, de quo mundum indumentum sibi induit, ut quando homo peccasset, si Deum confiteretur cum eodem indumento eum ad se retraheret; et ideo si idem Verbum indumentum hoc non induisset, homo non salvaretur, sicut nec perditus angelus salvabitur.
8 Et unde esset hoc quod Deus non haberet possibilitatem illum loco suo restituere qui ab eo recesserat, cum eum poenitens confiteretur?
9 Quemadmodum enim omnipotenti Deo placuit ut hominem faceret, ita et ipsi placuit ut illum redimeret, qui in eum confidit.
10 Quapropter prophetiam occulte exspiravit, et eam obumbratam misit, usque dum opus suum perficeret; sed antequam illud ad profectum duxisset, per praecurrentia signa ipsum demonstravit.
11 Nam Noe arcam ostendit, Abrahae circumcisionem dedit, Moysen autem legem docuit, quatenus motio libidinis, quae sicut serpentis lingua movetur, per istos confunderetur; et ut diabolus per animalia hominem deceperat, antequam Sanctus sanctorum veniret, per animalia in caeremoniis Dei idem diabolus conculcaretur.
12 Et haec tria signa, videlicet hostia, circumcisio et lex, Filium Dei praecurrebant, eaque ipse pati et finiri in se voluit secundum verba inspirationis prophetarum, qui et de Deo et de omnibus malis aquilonis loquebantur, quia quandiu antiquus serpens contra Deum pugnare vult, sicut etiam in coelo contra eum pugnavit, homines invadit, eis suadendo ut et ipsi Deo se opponant, et illud quod oculis et manibus palpant pro Deo colant, quemadmodum in Baal et in aliis idolis eis ostendit.
13 Sed ut Deum nemo comprehendere valet, nec opus ipsius quisquam ad finem perducere potest, ita nec diabolus hominem cognoscere valet, nisi prius per suggestionem ipsius homo ad eum anhelet, et tunc in nequitia sua multum gaudet, quod opus Dei sic deludendo vincat.
14 Nam cum hominem operari posse scutit, necdum cognoscit quid ille operari velit, et cum eum ad Deum anhelare intellexerit, ita ut ipse opera sua in Deo ponat, quia per illum creatus est, mox suggestione sua ad ipsum accedit dicens: 'Cum tu possibilitatem faciendi quae volueris habeas, quare opus tuum ab alieno quaeris?
15 Et quid nocebit te, quod opera quae operari potes facis, cum ille quem creatorem tuum esse dicis, opus suum ut voluit, fecit?' Et sic suggerendo eum decipit. Ventus itaque aquilonis suggestionem et persuasionem istam designat, quia sicut ille domum totam destruit et evertit, ita et haec diabolica sufflatio rectos sensus hominis in hanc oblivionem ducit, ut inspirationis Dei obliviscatur, et ad Deum suspirare non possit.
16 Spiramen quoque animae illius quod ad Deum anhelare deberet abscidit, atque ad peccata quae per corpus suum perpetrare potest ipsum accendit.
17 In sufflatu etenim huius fetidae suggestionis confidit quod animas etiam rationalium hominum ad se trahere possit, quemadmodum et vermis in luto iacens, ex suco immunditiae suae alios vermes procreat.
18 Ipse namque homines in haec prava et fetentia opera perduxit, quod genua sua ad Baal et ad reliqua idola flexerunt, ex quorum ore immundus spiritus sonuit et loquebatur, incesta opera eos docens.
19 In initio enim a generatione in generationem populi processerunt, quorum horribiles mentes propter gustum carnis suae a Deo recesserunt.
20 Sed tamen, ut praedictum est, per arcam Deus iustitiam protulit, per circumcisionem, quae velut chalybs erat, mortem vulneravit, ita ut etiam libido quam serpens exsufflaverat, per illam denudata sit; per legem vero, quam digito suo scripsit, illam confudit, hoc revolvens, quod hominem digito suo fecerat, ministerio hominis, scilicet creatura quam Deus illi dedit prius praecurrente, de qua homo munda animalia sumens, hostiam omnipotenti Deo primum obtulit.
21 Quod autem Abel incoepit, hoc lex totum perfecit, significans quod homo qui hostiam de animali de quo alitur offert, se ipsum hostiam Deo offerat.
22 Et ut sol lunam sibi subditam tam crescentem quam deficientem habet ita et Filius Dei verus Sol legem in se habuit, quae in ipso crevit, cum eam complevit, et quae in ipso finem accepit, cum se ipsum Deo Patri immolavit.
23 Et ut per mortem eius eclipsis solis facta est, qui iterum per totum mundum effulsit, sic idem Filius Dei voluit ut homo secundum ipsum luceat, mortem eius inspiciendo, et in illa considerando quid facere debeat.
24 Quemadmodum etiam aratrum cum iumentis terram evertit, in quam semen magnum fructum faciens seminatur de quo homines pascuntur, ita etiam scriptas litteras in praeceptis Dei legalis populus tenuit, sed fructu illorum saturatus non est, quia quod in litteris absconditum fuit non cognoscebat.
25 Filius autem Dei per semina verborum suorum credentibus revelavit quod carne et sanguine ipsius saturati vitam habeant, et hoc idem in divinis secretis absconditum per seipsum manifestavit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.574

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, VIII. Quod altera imago tempus illud quod post diluvium sub lege fuit designet, et varietates diversi habitus eius, distinctiones temporum ab ipso diluvio usque ad adventum Domini, vel finem saeculi, et qualitates morum hominum qui in eis sunt vel futuri sunt significent. <<<     >>> X. De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik