Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, VIII. Quod altera imago tempus illud quod post diluvium sub lege fuit designet, et varietates diversi habitus eius, distinctiones temporum ab ipso diluvio usque ad adventum Domini, vel finem saeculi, et qualitates morum hominum qui in eis sunt vel futuri sunt significent.
1 | Sed altera imago, quae praedicto angulo vicinior est, faciem manusque hominis sibi invicem complicatas habet, sed pedes accipitris in se ostendit, designans tempus illud quod post diluvium sub lege in moribus hominum erat, ita usque ad terminum illum procedens, ubi tam austeritas eiusdem legis claudicabat, in quo intentio et opera eorumdem hominum ad carnalia magis quam ad spiritalia spectantium, absque labore vacabant, in quo etiam gradiendo, acerbitatem et non lenitatem sanciebant, quoniam lex nulli pepercit, sed delinquentem acriter punivit. |
2 | Et quasi tunica lignea induitur, quia praefatum tempus veterem legem spiritales fructus negligentem sibi attraxerat. |
3 | Quae a summitate sua usque ad umbilicum illius apparet candida, quoniam tempus quod ante Noe fuit, qui Creatorem suum cognovit, et se hominem esse scivit, et aedificium sanctitatis primum incepit, et oblationes Deo obtulit, quasi candidum usque ad Abraham, qui velut umbilicus fortitudinis erat, surrexit, quia per voraginem aquarum homines in tantum exterriti fuerant, ut deinde per aliqua tempora timorem Dei per rectitudinem ad se colligerent. |
4 | Ab umbilico autem usque ad lumbos eius subrubea est, significans tempus quod ab Abraham usque ad Moysen in circumcisione ardens se extendit, quoniam ut aurora solem praevenit, sic Abraham per signum circumcisionis, in qua luxuriam contrivit, humanitatem Filii Dei praecessit. |
5 | A lumbis vero usque ad genua ipsius subgrisea est, ostendens quod tempus illud quod a Moyse legislatore, usque ad Babylonicam transmigrationem fuit, in duritia et asperitate legis, secundum carnem processit, quod et ibi ad multas vanitates incurvari coepit. |
6 | Et a genibus usque ad finem pedum illius turbida est, significans tempus quod a Babylonica transmigratione usque ad exterminium eiusdem legis se extendit, ubi Filius Dei venit, qui ipsam in semetipso totam complevit. |
7 | Quod scilicet tempus turbidum in negligentia et in torpore apparuit, quia eadem lex, iam tunc pro dedecore computata, et quasi turbulenta aqua pro nihilo habita, ad casum suum carnaliter tendebat. |
8 | Nam qui eo tempore sub lege esse videbantur, solem iustitiae orientem scire nolebant, sed solas litteras in tabulis scriptas se inspicere velle dicebant, nec aliud quidquam in eis intelligendum esse affirmabant. |
9 | Unde ego qui omnia iuste diiudico, iudicia mea quae in Aegypto et in aliis locis super eos extenderam, quando in se ipsis confidebant, faciendo quod volebant, nunc super eos quosdam populos misi, qui eos caperent, et in regiones longinquas dividerent. |
10 | In hac autem duritia infidelitatis tandiu durabunt, quousque antiquus serpens in quodam errante et perdito homine oculum suum movebit, quem occulta divinitas ita occidet, ut ictum illum nec angelus nec homo noverit, et tunc idem legalis populus cum magnis aerumnis ad me respiciet, lugens et plangens quod tandiu deceptus sit. |
11 | Sed quandiu homines deinde in transitorio saeculo permansuri sint, angelo et homini ignotum est. |
12 | Et praedicta imago gladium velut supra lumbos suos in transversum positum tenet, quoniam circumcisione velut in carnali transitu se habuisse demonstrat, ubi tamen ab umbilico vitalium usque ad lumbos homo per motionem eorum peccat, cum mens hominis ea ad peccandum movet. |
13 | Et etiam iudicia Dei puram iustitiam habentia declarat, ita scilicet quod Deus super illum qui membra hominis dividit, sanguinem eiusdem occisoris fundit, et etiam illum qui se ab eo in aliis malis avertit, iusto examine diiudicatum conterit. |
14 | Atque immobilis permanens aspectum suum ad occidentem vertit, quoniam homines qui in eodem tempore fuerunt, cum vetus lex vigebat, ad spiritalem intelligentiam se non movebant, casum quidem antiqui serpentis scientes, multaque pericula videntes; sed tamen animarum suarum salutem in torpore et in negligentia habentes. |
15 | Nam igneus draco videns quod Deus quosdam servaverat, quos inundatio aquarum non devoraverat, magnam iram per flatum suum emisit, intra se furibunde dicens: 'Omnes artes meas excitabo, illasque sigillatim excribrabo, quatenus istos quos diluvium non submersit, in aliquibus impedimentis decipiam, et sic eos iterum mihi subiugabo. |