Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, VII. Quia ex mutatione elementorum vires quoque hominum post diluvium imminutae sint, et de correctione eorum ad tempus terrore eiusdem iudicii perterritorum, et de arcu tunc primum pro foedere vel signum inter Deum et homines posito.
1 | Sed deinde genus in genus in minoribus viribus processit quam homines ante diluvium fuissent, ut praefatum est, quoniam cum terra immutata est, vires etiam hominum immutatae debiliores factae sunt, quia antiquam insidiatorem subsecuti fuerant, qui gloriam suam in serpentinos mores mutaverat, quoniam serpens astutus est ad decipiendum illum quem decipere vult, et ad fugiendum ab illo a quo fugere quaerit. |
2 | Sic et antiquus hostis facit, cum illum quem superat per dolum mortiferi veneni infidelitatis decipit, et cum ab illo quo devincitur velociter fugit, quia per illum conculcatur, quemadmodum de coelo proiectus est. |
3 | Istud enim tempus in timore Domini ita floruit, quod antiquo serpenti restitit, ne per sufflatum suum oblivio Dei sicut ante diluvium fecerat homini infunderetur. |
4 | Post diluvium namque Deus novam terram cum novo populo fecit, arcum pro signo in nubibus ponens; ne aquae omnem terram et omnes populos amplius suffocarent; ostendens etiam quod omnes inimici eius cognoscerent quam magnam potestatem in tremendo iudicio suo super eos haberet. |
5 | Iudicium quippe Dei magnam fortitudinem inimicos eius ad percutiendum habet, qui veritatem divinitatis destruere volunt, atque cum igne magnisque tempestatibus post casum filii perditionis, finem omnium mortalium hominum faciet ita ut postmodum nullo modo quidquam mortale appareat. |