monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10 > 12 > 67 > 9 > 6
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, V. De fortitudine, crudelitate et impuris moribus hominum ante diluvium, et quomodo arte diaboli praeter paucos a cultu Dei recesserunt. <<<     >>> VII. Quia ex mutatione elementorum vires quoque hominum post diluvium imminutae sint, et de correctione eorum ad tempus terrore eiusdem iudicii perterritorum, et de arcu tunc primum pro foedere vel signum inter Deum et homines posito.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, VI. Quia Deus iniquitates et crimina hominum aevi illius non sufferens, omne genus humanum et cuncta viventia exceptis his quae arca concluserat aquis diluvii exterminaverit; et de mutatione solis, lunae, siderum et terrae ab eis qualitatibus quas ante diluvium habuerant; et quod in fine mundi tanta terram profunditate ignis consumpturus sit quanta altitudine aquarum infusione penetrata est.

1 Postquam autem terra hoc contrario populo repleta est, ego qui sum, haec criminalia peccata diutius non sufferens, decrevi hoc, ut genus humanum in aquis suffocaretur, exceptis paucis qui ne cognoverant.
2 Terra vero nequaquam exsiccata est, donec delusus populus totus submersus est.
3 Aquae enim totam terram ita perfuderunt, ut velut lutum fieret, et huic cadavera hominum ita immergebantur, ut postea inveniri non possent, quibusdam tamen cadaveribus pecorum ex levitate sua in superficie aquarum apparentibus.
4 Nec terra etiam exsiccata est, antequam sol cum itineribus lunae et stellarum, et cum omnibus officiis sui ortum et occasum compleret, nec antequam omnia haec aquas in constituta loca sua ut primum positae fuerant ad se retraherent.
5 Et sic terra per calorem solis in alium modum cocta est quam prius apparuisset.
6 Sol quippe, et luna ac stellae, caeteraque sidera, post casum Adae ante diluvium ex nimio et valido calore aliquantum turbulenta fuerunt, hominesque tunc in corporibus suis tam fortes erant, ut eumdem calorem tolerare valerent.
7 Quod etiam nunc fervor magni caloris interdum ostendit, cum praefata sidera ab illo turbida aliquando existunt, quoniam post diluvium aquis ita perfusa sunt, ut in frigore et in calore suo lucidiora quam ante diluvium fuissent existant, terra vero et hominibus in maiori debilitate et infirmitate postmodum permanentibus quam prius essent.
8 Nam aqua in diluvio totam terram usque ad fundum penetrabilis terrae perfundens, in lutum mutavit, sicut et in novissimo die ad eamdem profunditatem ardebit, quoniam homo ea deinceps non indigebit.
9 Iudicia enim sua Deus per aquam et ignem super hominem exercet, ut quoniam per haec hominem composuit, per eadem etiam homo comprimatur.
10 Et sicut Deus humiditate aquae totam terram perfundit, et calore ignis eam componit et firmat, ita et hominem humiditate corporis humectat, atque calore ignis animae eum confortat.
11 Illi autem quos Dominus post diluvium ad procreationem novi generis servaverat, terribili iudicio Dei quod viderant perterriti, in timore Dei ardebant, atque sacrificia sua ad honorem Dei immolare coeperunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.572