Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, V. De fortitudine, crudelitate et impuris moribus hominum ante diluvium, et quomodo arte diaboli praeter paucos a cultu Dei recesserunt.
1 | Et Deus hominem in terra viventium posuit, quae per sphaeram solis non illuminatur; sed quae vivente luce aeternitatis perfunditur; sed ille divinum praeceptum transgressus, iterum in terram mutabilitatis missus est. |
2 | Ipse autem duos filios generavit, quorum alter Deo immolavit, alter vero fratrem occidens, reus mortis factus est, et qui Deo immolavit, et vocem Dei audivit, interemptus est. Unde et planctus magnus exortus est. Nam in illa prima creatione homines tantae fortitudinis, tantarumque virium erant, ut etiam fortissimas bestias superarent. |
3 | Unde ut cum illis iocularentur multoties delectati sunt, ipsaeque bestiae homines timentes, ferocitatemque suam cohibentes, illis subiiciebantur; sed tamen ob hoc naturam suam non mutabant. |
4 | Homines autem pulchram formam rationalitatis suae mutantes, bestiis se admiscebant, et quod sic generabatur, si homini magis quam bruto animali assimilaretur, illud odio habentes negligebant, si vero magis formam bruti animalis quam formam hominis haberet, osculo dilectionis amplectebantur. |
5 | Mores quoque eorumdem hominum in duobus modis tunc erant, scilicet nunc secundum pecora, quemadmodum leopardus et ursus secundum mores hominum et bestiarum sunt; ideoque etiam pulcherrimas pennas rationalitatis non habebant, quibus ad Deum recta fide et spe anhelarent, quoniam propter praedicta peccata eaedem pennae in ipsis defecerant. |
6 | Istud antiquus serpens eis suggessit quatenus gloria rationalitatis eorum periret, quam in homine magno odio laniabat. |
7 | Diabolus enim intra se dicebat: 'Quid est hoc quod Altus fecit? |
8 | Illud quippe consilio meo plus quam suo consentit. |
9 | Quapropter in plasmatione ipsius eum superabo. |
10 | ' Sic homines in primo saeculo per spumam serpentis polluti secundum gustum terreni vasis sui, et non secundum spiramen animae operabantur, nec quidquam cognoscere volebant praeter quod formatum videbant dicentes: 'Quid prodest mihi ventus, qui nec formatus est, nec mihi loquitur? |
11 | Quod mihi loquitur, et quod mihi accurrit, illud tenebo! |
12 | Nam diabolica ars quaedam magna animalia insufflavit, atque per illa hominibus dicebat: 'Ego sum qui vos creavi. |
13 | ' Et hoc modo suggessit hominibus ut per illa polluerentur, quatenus sonum vocis rationalitatis quo Deum laudare deberent, in eis everterent, ne Deum laudarent, sicut nec ipse voluit, nec velle quaerit. |
14 | Quidam autem pauci qui protoplastum audierant, qui ipsis retulerat quomodo a Deo formatus et quomodo in locum voluptatis positus fuisset, et quomodo inde exiisset, naturam suam humanam gustantes, nec se pecoribus commiscentes, ut Deus eos constituit, in eadem natura sua recte et sobrie vivebant, atque propter molestiam et gravedinem communis plebis, quae hoc modo, ut praedictum est, polluebatur, ad altos montes fugiebant, ibique ex spiramine animae ita confortabantur, ut eos peccare non liberet: sed semper suspirabant dicentes: 'Ubi quaeremus illum qui nos creavit? |
15 | ' Unde a praedictis populis deludebantur dicentibus: 'Quid est quod isti colunt, quod nec oculis suis vident, nec manibus palpant? |
16 | ' Sed et aedificium Noe deludebant. |
17 | Et Deus istis in mysticis miraculis suis loquebatur, sicut etiam Abel filio primi hominis locutus est. |