monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11 > 85 > 5 > 92 > 8 > 22 > 4 > 5 > 48 > 3 > 25 > 98 > 28 > 7 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, III. Verba David ex primo versu Psalmi XLIV, id est, 'Eructavit cor meum verbum bonum' ad idem et ad utramque Christi generationem pertinentia, et quomodo intelligenda sint. <<<     >>> V. De fortitudine, crudelitate et impuris moribus hominum ante diluvium, et quomodo arte diaboli praeter paucos a cultu Dei recesserunt.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, IV. Quia prior duarum imaginum in orientali fine ostensi aedificii consistentium, tota fere ferino habitu apparens, tempus quod ante diluvium fuit significet, in quo homines sine lege et cognitione veri Dei crudeli et magis bestiali quam humano ritu vivebant.

1 Quemadmodum autem vides, iuxta praefatum orientalem finem, aliae duae imagines sibi vicinae stant, significantes quod in ortu iustitiae qui in Abel demonstratus est, iam titubante, duo tempora diversorum morum hominum sibi in vicinitate coniuncta, Deus propalavit, aliud quidem ante diluvium sine lege, aliud vero post diluvium sub lege.
2 Quarum altera quae prior est caput et pectus quemadmodum leopardus habet, brachia vero ut homo, sed manus eius ursi pedibus assimilantur; aliam autem formam in ea non vides, quia tempus illud quod ante diluvium sine lege fuit, in moribus hominum potestatem et fortitudinem diversarum bestialium naturarum ostendebat, quoniam tunc homines per primam diabolicam deceptionem omnibus vitiis implicati erant, Deum oblivioni tradentes, et secundum gustum voluntatis suae viventes; interdum vero quasi in brachiis suis ut homo operantes, interdum autem in operibus manuum suarum crudelium bestiarum naturam et rapinam imitantes.
3 Quapropter et honestatem morum homines negligebant, nec secundum humanam disciplinam vivere studebant; sed tantum informes sic remanebant.
4 Tunica autem lapidea induitur, nec hac nec illac movetur, sed visum suum ad aquilonem retorquet, quia iidem homines, qui in praefato tempore fuerunt, duritiam et gravedinem peccatorum sibi circumdederant, nec se a malo ad bonum convertebant, in scientia sua quidem videntes, quod mala et turpia opera, quibus antiquus serpens congaudet, faciebant, nec tamen ea deserere volebant.
5 Cum enim Deus coelum et terram creavit, terram divisit ita, ut quaedam pars terrae immutabilis, quaedam vero mutabilis fit, ex qua etiam Deus hominem plasmavit.
6 Homo quoque vigilando et dormiendo mutabilis est.
7 Quando enim vigilat, secundum cursum solis lumine oculorum suorum lumen non habet, sic est quasi ille qui in anima sua velut in nocte obtenebratur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.570

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik