monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, II. Quia Deus omnipotens, nulla sibi mutabilitate diversus, iusto iudicio superbientes angelos damnaverit, et pia miseratione decepto homini subveniens, multis et miris in Veteri Testamento futurae salutis eius nuntiis praemissis, in Novo demum Testamento per plurima miracula liberationem eius compleverit; et quod prophetia ad instructionem et correctionem divinitus data, nulli nunquam mundi aetati defuerit vel defutura sit. <<<     >>> IV. Quia prior duarum imaginum in orientali fine ostensi aedificii consistentium, tota fere ferino habitu apparens, tempus quod ante diluvium fuit significet, in quo homines sine lege et cognitione veri Dei crudeli et magis bestiali quam humano ritu vivebant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, III. Verba David ex primo versu Psalmi XLIV, id est, 'Eructavit cor meum verbum bonum' ad idem et ad utramque Christi generationem pertinentia, et quomodo intelligenda sint.

1 'Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi.
2 ' Huius quoque sententiae intellectus hoc modo accipiendus est.
3 Ego qui Pater omnium sum, manifeste ostendo quod ante omnem creaturam eructavit interior vis mea verbum bonum, scilicet quod genui Filium meum per quem omnia valde bona facta sunt.
4 Quapropter etiam dico in diversa non mutans me, ego qui sum propalans opera mea illi, qui per orbem terrarum regnaturus est.
5 Omnia enim opera mea quae ab initio facta sunt, Filio meo nota sunt.
6 Prophetia quoque eructavit in virtute sua verbum bonum, cum idem verbum, per quod omnia facta sunt, carne induendum dicendo mirabilia illa opera pronuntiavit, et cum illud regem regum futurum demonstravit, atque iustum germen hoc integra terra proferre deberet, quae per opus viri contrita non esset.
7 Istud prophetia per infusionem Spiritus sancti cognovit scilicet in quibusdam senibus, in quibusdam quoque iuvenibus, atque in quibusdam pueris, qui in plurimis signis de eodem germine, quod Verbum Dei est, per inspirationem Spiritus sancti loquebantur.
8 Deus namque masculum de terra creavit, et illum in carnem sanguineam mutavit; sed mulier de eodem viro sumpta, caro de carne in aliud non mutanda permansit.
9 Et isti in spiritu prophetiae cognoverunt, mulierem per inspirationem Spiritus sancti Filium Dei parituram, quemadmodum flos de suavissimo aere crescit, et ut etiam in virga Aaron praesignatum est, quae ab arbore abscissa Mariam Virginem ostendebat, de cuius mente vir ita abscissus est, ut nunquam delectatione copulationis alicuius tangeretur, sed per ardorem Spiritus sancti virum unum procreavit, quem omnibus creaturis circumdedit, quoniam illae ab ipso procedendo, gustum perceperant, quapropter etiam omnes voci ipsius obediebant.
10 Prophetae namque dixerant quod ex opere charitatis mulier paritura procedere deberet, sicut virga de stirpe Iesse, omnesque virginalem hunc partum Regi, scilicet Filio Dei ascripserunt.
11 Cum enim mulier haec Filium Dei circumdedit, homines qui ipsum in similitudine imaginis suae videbant et audiebant, plus eum diligebant, quam si ipsum non viderent, quia quod homines in umbra vident, ad plenum scire non possunt.
12 Unde et prophetae cum in sono umbrae loquerentur, haec aliquando velut umbra ipsos petransierunt; quae tamen omnia in hominibus postea formata sunt, quoniam sonus prophetiae de occultis mysteriis divinitatis procedit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.570